§3.5.1multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam viris Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;
이 기간 동안 이곳저곳에서 많은 기동과 공격이 행해졌는데, 적들은 수적으로 우세했기 때문에 모든 곳에 대처하기에는 로마의 병력이 충분하지 않을 것이라 보고 그 병력을 여러 곳에서 분산하여 갉아먹으려고 시도했기 때문이다。
§3.5.2simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.
동시에 진영이 공격을 받았고, 동시에 로마 영토를 약탈하고 기회가 닿는 대로 도성 자체를 타격하기 위해 군대의 일부가 파견되었다。
§3.5.3L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus.
루키우스 발레리우스는 도성을 수비하기 위해 남겨졌고, 집정관 포스투미우스는 영토 약탈을 막기 위해 파견되었다.
nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris;
어느 쪽에서도 경계나 노고를 늦추지 않았다。
§3.5.4vigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris disposita et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum.
도성 안에는 불침번이, 성문 앞에는 초소가, 성벽 위에는 경비병이 배치되었고, 이처럼 커다란 소란 속에서 당연히 그래야 했듯이 며칠 동안 재판 정지가 유지되었다。
§3.5.5interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret.
한편 진영에서는 집정관 푸리우스가 처음에는 조용히 포위를 견디고 있다가, 방비가 허술한 적을 향해 데쿠마누스 문으로 돌격했고, 추격할 수 있었음에도 다른 쪽에서 진영으로 공격이 들어올지 모른다는 우려 때문에 멈추어 섰다.
Furium legatum — §3.5.6frater idem consulis erat — longius extulit cursus;
부관 푸리우스는— 그 또한 집정관의 형제였는데—돌격 기세에 밀려 너무 멀리 나아갔다.
nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit.
그는 추격에만 몰두한 나머지 아군이 회군하는 것도, 적들이 배후에서 습격하는 것도 보지 못했다.
ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam,
이렇게 퇴로가 차단되어 진영으로 가는 길을 열려고 여러 번 헛되이 시도한 끝에 격렬하게 싸우다 전사했다.
§3.5.7dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, vulnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit;
그리고 집정관은 형제가 포위되었다는 전령을 받고 전투로 방향을 돌렸으나, 충분히 조심하기보다 무모하게 싸움 한가운데로 자신을 던지다가 부상을 입었고, 주변 사람들에 의해 간신히 구출되었으나 아군의 사기를 꺾고 적들을 더 사납게 만들었을 뿐이었다。
§3.5.8qui caede legati et consulis vulnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, cum conpulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares, venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino Hernicoque exercitu, subvenisset.
부관의 전사와 집정관의 부상으로 기세등등해진 적들은 이후 어떤 힘으로도 막을 수 없었고, 진영으로 쫓겨 들어간 로마인들은 희망과 힘 모두에서 미치지 못해 다시 포위당했으며, 만약 티투스 퀸크티우스가 외인 부대, 즉 라티움인과 헤르니키인의 군대를 거느리고 도우러 오지 않았다면 전반적인 형세가 파국에 이르렀을 것이다。
§3.5.9is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit.
그는 로마 진영에 몰두하여 부관의 머리를 사납게 흔들어 보이던 아이쿠이인들을 배후에서 습격하였고, 동시에 그가 멀리서 보낸 신호에 맞추어 진영에서 출격이 이루어짐으로써 적의 대군을 포위했다.
minor caedis, §3.5.10fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano;
살상은 비교적 적었으나, 아이쿠이인들이 로마 영토 안에서 흩어져 달아난 기세는 더욱 컸다.
in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna inposuerat praesidia, impetum dedit.
약탈물을 챙겨 뿔뿔이 헤어져 가던 그들을 향해, 포스투미우스는 적절한 장소에 미리 배치해 둔 초소들 중 몇 군데에서 습격을 가했다.
hi vagi dissipato agmine fugientes in Quinctium victorem cum saucio consule revertentem incidere.
대열이 흩어진 채 헤매며 도망치던 이들은 부상당한 집정관을 데리고 돌아오던 승리자 퀸크티우스와 맞닥뜨렸다。
§3.5.11tum consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus, legati et cohortium ultus est caedem.
그때 집정관의 군대는 눈부신 전투를 벌여 집정관의 부상과 부관 및 보병대들의 전사에 대한 복수를 마쳤다.
magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.
그 시기 동안 아군과 적군 양측에 막대한 피해가 가해졌고 또 입혀졌다。
§3.5.12difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint ceciderintve, exacto adfirmare numero;
이토록 오래전 일에 대해 얼마나 많은 이들이 싸우고 쓰러졌는지 정확한 수치로 단언하기는 신뢰하기 어렵다.
audet tamen Antias Valerius concipere summas: §3.5.13Romanorum cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos, ex praedatoribus Aequorum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos; ceteram multitudinem praedam agentem, quae inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse caede;
그럼에도 발레리우스 안티아스는 과감하게 그 총합을 제시한다: 헤르니키인의 영토에서 로마인 오천팔백 명이 전사했고, 로마 영토 내에서 약탈을 일삼으며 배회하던 아이쿠이인 약탈자들 중 이천사백 명이 집정관 아울루스 포스투미우스에 의해 사살되었으며, 약탈물을 지닌 채 퀸크티우스와 마주친 나머지 무리 역시 결코 그에 못지않은 사살을 면치 못했다는 것이다.
interfecta inde quattuor milia et exequendo subtiliter numerum ducentos ait et triginta.
그는 정밀하게 숫자를 채우며 그곳에서 사천이백삼십 명이 죽었다고 말한다.
ut Romam reditum est, iustitium remissum est.
로마로 귀환하자 재판 정지가 해제되었다。
§3.5.14caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species.
하늘이 온통 불타오르는 듯 보였고, 다른 전조들이 눈앞에 나타나거나 공포에 질린 이들에게 허망한 형상을 보여주었다.
his avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba inplebantur.
이러한 두려움을 물리치기 위해 사흘간의 축일이 선포되었고, 그 기간 동안 신들의 화해를 간구하는 남녀 군중으로 모든 신전이 가득 찼다。
§3.5.15cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob inpigram militiam actis remissae domos.
그 뒤 라티움인과 헤르니키인 보병대들은 정력적인 군무에 대해 원로원으로부터 감사를 받은 뒤 집으로 돌아갔다.
Antiates mille milites, quia serum auxilium post proelium venerant, prope cum ignominia dimissi.
안티움의 일천 병사들은 전투가 끝난 뒤 늦게야 도우러 왔기 때문에 거의 불명예를 안고 쫓겨났다。