§3.48.1Decemvir, alienatus ad libidinem animo, negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis conpertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem.
十人委员的心智已被欲望冲昏,他声称自己不仅是从昨天伊基里乌斯的辱骂和维尔吉尼乌斯的暴力(对此他称罗马人民就是证人)中,而且还通过确凿的证据得知,整夜都有人在城内集会以煽动叛乱。
§3.48.2itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret.
因此,他并非不清楚那场斗争,才带着武装人员走下(裁判坛),这并非为了侵犯任何守法和平之人,而是为了依据国家权力的威严,制裁那些破坏国家安宁的人。
§3.48.3“proinde quiesse erit melius; i” inquit, “lictor, submove turbam et da viam domino ad prendendum mancipium!” cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit, desertaque praeda iniuriae puella stabat.
“因此,保持安静才是上策;去吧,侍从,”他说道,“疏散人群,给主人让路去抓拿奴隶! ”当他满腔怒火地如雷般喝出这些话时,人群本身便自觉退开,只留下那少女孤立无援地站在那里,成了不公侵害的猎物。
§3.48.4tum Verginius, ubi nihil usquam auxilii vidit, “quaeso” inquit, “Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari, quid hoc rei sit, ut, si falso pater dictus sum, aequiore hinc animo discedam. ”
此时维尔吉尼乌斯见无处可求助,便说道:“阿庇乌斯,我求你,首先请宽恕一个父亲的悲痛,如果我对你的指责有些过于严厉的话;其次,请允许我在这儿当着少女的面询问乳母这究竟是怎么回事,这样,如果我只是被错误地称为父亲,我也能以更平静的心情离开这里。
§3.48.5data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc novis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto “hoc te uno quo possum” ait “modo, filia, in libertatem vindico.
” 获得允许后,他把女儿和乳母带到克罗阿基纳神庙附近的店铺旁(现在这些店被称为“新店”),并在那里从肉铺夺下一把刀,说道:“女儿,我用我唯一能做的方法,宣告你的自由。
” pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal “te” inquit, “Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro. ”
”接着,他刺穿了少女的胸膛,并回头望向裁判坛大喊道:“阿庇乌斯,用这鲜血,我将你和你的首级献给神明惩罚。
§3.48.6clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius conprendi Verginium iubet.
” 因这一残暴行径引发的惊呼声而惊醒,阿庇乌斯下令逮捕维尔吉尼乌斯。
ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit.
但维尔吉尼乌斯手持利刃,所到之处皆劈开一条生路,直到在随行群众的护卫下,他成功抵达了城门。
§3.48.7Icilius Numitoriusque exangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant.
伊基里乌斯和努米托里乌斯抬起那具失去血色的尸体展示给民众;他们痛诉阿庇乌斯的罪行、少女不幸的美丽,以及父亲无可奈何的抉择。
sequentes clamitant matronae: §3.48.8eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?, cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior inbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.
跟随其后的已婚妇女们也大声哭喊:难道这就是生育儿女的条件,这就是贞洁的赏赐吗? 此外,在这类事情上,女性的悲痛——因其柔弱的心灵而愈发显得凄惨,其哀伤愈深,则吐露出的言辞便愈发令人动容——给哭诉的她们提供了其他更凄惨的话语。
§3.48.9virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.
男子们尤其是伊基里乌斯的呼声,则完全是针对被剥夺的护民官权力和向人民申诉的权利,以及对公众愤慨的宣泄。