Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §3.47.1-3.47.8

维尔吉尼乌斯的申诉与阿庇乌斯的判决

第 173 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

维尔吉尼乌斯身着丧服带女儿来到广场,向民众陈说自己的战功与委屈以求援助。阿庇乌斯蛮横地打断了申诉,判定临时占有权归于奴役一方,引发了父亲强烈的抗议。

§3.47.1at in urbe prima luce cum civitas in foro expectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit.
然而在城内,天刚亮时,市民们便怀着焦虑的期待伫立在广场上。 维尔吉尼乌斯身着丧服,带着穿着破旧衣服的女儿,由几位已婚妇女陪伴,并在庞大拥护者队伍的簇拥下走入广场。
§3.47.2circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium virum esse, cuius strenue ac fortiter facta in bello plura memorari possent; quid prodesse, si incolumi urbe, quae capta ultima timeantur, liberis suis sint patienda?
他开始在那里四处走动,执人们之手恳求,不仅是哀求他们给予施舍般的帮助,更是作为应得的债务来索取:他说自己每天都在战线上为他们的妻子儿女而战,且在战争中,没有哪个男人的英勇顽强事迹能比他被记住得更多;如果城市安然无恙,他的孩子们却要遭受城市陷落时人们最害怕经受的命运,那么这一切又有什么益处呢?
§3.47.3haec prope contionabundus circumibat homines.
他几乎像是在进行群众演説一样,在人们中间走动并诉说着这些。
§3.47.4similia his ab Icilio iactabantur.
伊基里乌斯也大声宣扬着类似的话。
comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat.
女性的陪伴凭借她们无声的泪水,比起任何言语都更打动人心。
adversus quae omnia obstinato animo Appius — tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat — in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore, quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
面对这一切,心意已决的阿庇乌斯——毋宁说是狂妄而非爱情的巨大力量扰乱了他的理智——登上了裁判坛。 而原告主动用寥寥数语抱怨前一天由于迎合人心而没有向他执行法律,在原告尚未完成其诉求,或者给维尔吉尼乌斯答辩的机会之前,阿庇乌斯便打断了发言。
quem decreto sermonem praetenderit, §3.47.5forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint; quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id, quod constat, nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
他在判决中以何种言论作为掩饰,也许古代著述家们传下了某些真实的版本;但由于在此类卑劣的判决中,我找不到任何听起来合乎情理的解释,因此似乎只需将那显而易见、不加修饰的事实呈现出来即可:他判定临时占有权归于奴役状态。
§3.47.6primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit.
起初,所有人因对如此残暴之事的惊愕而呆立当场;随后一片寂静持续了许久。
dein, cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prendendam virginem lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, §3.47.7Verginius intentans in Appium manus “Icilio” inquit, “Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi.
接着,当马尔库斯·克劳狄乌斯试图穿过围在四周的已婚妇女去抓走少女,而妇女们悲痛的哀号声迎面挡住了他时,维尔吉尼乌斯朝向阿庇乌斯伸出双手说道:“阿庇乌斯,我是将女儿许配给伊基里乌斯,而不是给你,我养育她是为了婚姻,而不是为了遭受凌辱。
placet pecudum ferarumque ritu promiscue in concubitus ruere? passurine haec isti sint, nescio;
难道你乐于像牲畜和野兽那样,毫无节制地滥交吗?
non spero esse passuros illos, qui arma habent. ”
这里的人们是否会容忍这一切,我不得而知;但我确信,那些手里拿着武器的人绝不会容忍。
§3.47.8cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.
” 当少女的声称者被周围的妇女和拥护者群推开时,传令官宣布了安静。

词汇与语法注释

  1. §3.47.2pro debita — 省略了阴性名词 opem(帮助),与前文的 precariam opem 相对,意为“作为应得的(帮助)”。
  2. §3.47.2quid prodesse, si incolumi urbe, quae capta ultima timeantur, liberis suis sint patienda — 间接引语中的修辞性疑问句。主句动词为不定式('quid prodesse',直述语气中为 'quid prodest'),条件从句 si 后的动词为虚拟语气('sint patienda')。关系从句 'quae capta ultima timeantur' 指代“城市被攻陷时人们最害怕遭受的事情(如奴役)”。
  3. §3.47.5decresse vindicias secundum servitutem — 'decresse' 是 'decrevisse' 的缩写形式。该“对格+不定式”结构作为前文 'id, quod constat'(公认的事实)的同格成分或解释说明。'vindicias decernere secundum servitutem' 是一个法律术语,意为“判决在最终裁决前将临时占有权归于奴役状态一方”,这与罗马法通常倾向于保护自由、将临时占有权判给自由一方(vindiciae secundum libertatem)的原则背道而驰。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §3.47.1-3.47.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.47.1-3.47.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。