Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §3.45.1-3.45.11

阿庇乌斯的不公判决与伊基里乌斯的抗议

第 171 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿庇乌斯以其自颁的法律为借口做出了不公的暂行裁决,少女的未婚夫伊基里乌斯随即提出强烈抗议,并表示誓死捍卫她的决心。

§3.45.1Appius decreto praefatur, quam libertati faverit, eam ipsam legem declarare, quam Vergini amici postulationi suae praetendant; §3.45.2ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis variet;
阿庇乌斯在颁布裁决前声明说,他自己是多么拥护自由,这一点正由维尔吉尼乌斯的朋友们用作其要求之挡箭牌的那部法律本身所表明;但是,只有在该法律不因诉讼案件或人而异的情况下,它对自由的保护才是稳固的。
in iis enim, qui adserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse; in ea, quae in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat; §3.45.3placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat.
因为对于那些被要求获得自由的人,由于任何人都可以依法提起诉讼,这是法律的规定;但对于那个处于父亲权力支配下的少女,除了她父亲,没有其他人能让主人让出占有权;因此,他决定召集其父亲,在此期间,声称者不应因无法带走少女而蒙受其权利的损失,并应保证在被称为其父亲的人到来时将她带到法庭。
§3.45.4adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius, puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via, §3.45.5cum multitudo Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.
面对裁决的不公,许多人虽有怨言,却无一人敢公开抗拒,这时,少女的祖父普布利乌斯·努米托里乌斯和未婚夫伊基里乌斯介入了进来;群众中让出了一条路,尽管群众相信,尤其因为伊基里乌斯的介入,他们能够抵抗阿庇乌斯,但警护兵声称“已经裁决”,并将大声疾呼的伊基里乌斯推开。
§3.45.6placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset.
即使是温和的脾气,面对如此令人发指的不公也会被激怒。
“ferro hinc tibi submovendus sum, Appi,” inquit, “ut tacitum feras, quod celari vis.
伊基里乌斯说:“阿庇乌斯,你必须用铁刃把我从这里推开,你才能默不作声地带走你想隐瞒的东西。
§3.45.7virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus.
我娶这名处女为妻,并要守她为贞洁的妻子。
proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili.
因此,把你同僚的所有警护兵都召集来吧;命令他们准备好束棒和斧头;伊基里乌斯的未婚妻绝不留在她父亲的家门之外。
§3.45.8non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.
难道仅仅因为你们夺走了罗马平民的护民官救助权和上诉权——这两座维护自由的堡垒,你们的色欲就可以因此对我们的孩子和妻子实行绝对统治吗?
§3.45.9saevite in tergum et in cervices nostras;
尽管在我们的背部和颈部肆虐吧,但至少让贞洁保持安全!
pudicitia saltem in tuto sit! huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque inplorabimus fidem, neque tu istud umquam decretum sine caede nostra referes.
如果有人对她施加暴力,我将为未婚妻向在场的罗马公民请求庇护,维尔吉尼乌斯将为独女向士兵们请求庇护,我们所有人将向神明和人类请求庇护,而你若不杀死我们,就休想执行你的裁决。
§3.45.10postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare.
阿庇乌斯,我再三要求你深思,你究竟要走到哪一步。
§3.45.11Verginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat; hoc tantum sciat, sibi, si huius vindiciis cesserit, condicionem filiae quaerendam esse.
维尔吉尼乌斯来的时候,他自己会考虑如何对待他的女儿;但他必须知道这一点:如果他屈服于对她的占有权主张,他就必须为女儿寻找新身份。
me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.
至于我,在为未婚妻争取自由时,生命将先于我的忠诚离我而去。

词汇与语法注释

  1. 3.45.1declarare — 此不定式在接于 praefatur 的间接引语(Oratio Obliqua)中用作主要动词,其主语为 eam ipsam legem。而 quam libertati faverit(他有多么拥护自由)则构成间接疑问从句,作为 declarare 的宾语。
  2. 3.45.2in ea — 在此语境中,ea 是代词的阴性单数夺格,指代该少女(puella),与介词 in 连用表示“在她(少女)的情况下”。这与前文的 in iis(在那些人的情况下)形成对比。
  3. 3.45.3quin ducat — 连接虚拟式 ducat 的 quin 从句接在具有否定含义的名词 iacturam(损失)之后。在此表示某种阻碍或后果:“在不损失声称者带走她之权利的情况下”。
  4. 3.45.6accendisset — 此为虚拟式过去完成时,表示省略了条件从句的虚拟条件(或潜在可能):“(如果面临如此不公,)即使是温和的脾气也早已被激怒了”。
  5. 3.45.11sibi — 此为与动形容词 quaerendam esse 连用的行为者与格(Dative of Agent),是反身代词,指代主句的主语(即在间接引语中作为该从句逻辑主语的维尔吉尼乌斯)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §3.45.1-3.45.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.45.1-3.45.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。