§3.42.1nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est.
国家的管理在军务中并不比在国内好到哪里去。
§3.42.2illa modo in ducibus culpa, quod, ut odio essent civibus, fecerant; alia omnis penes milites noxia erat, qui, ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur, vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.
将领们的罪责仅在于此:他们行事致使自己为公民所憎恨;其他所有的过错都在于士兵,他们为了不让任何事情在十人官的指挥和占卜下在任何地方顺利进行,甘愿通过自己和十人官的耻辱而让自己战败。
§3.42.3fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant.
军队在埃雷图姆被萨宾人击溃,在阿尔吉杜斯也被埃奎人击溃。
ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem inter Fidenas Crustumeriamque loco edito castra communierant; §3.42.4persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur.
夜深人静时从埃雷图姆逃离的士兵,在离城更近的、介于菲德奈和克鲁斯图梅里亚之间的一处高地上修筑了营房;面对追击而来的敌人,他们决不在任何地方进行公平的交战,而是凭借地形和土垒,而非勇气或武器来保护自己。
§3.42.5maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
在阿尔吉杜斯发生了更大的耻辱,也遭受了更大的惨败;连营地也丢了,被剥夺了一切用具的士兵逃到了图斯库鲁姆,打算依靠东道主的信任和仁慈维持生命,而这些信任和仁慈倒也没有让他们失望。
§3.42.6Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes, qui per aetatem arma ferre possent, custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent, §3.42.7arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere; castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.
如此巨大的恐慌被传回罗马,以至于议员们此时放下了对十人官的仇恨,决议在城内设立守卫,并命令所有年龄符合服役条件的男子看守城墙并在城门前站岗,并决定向图斯库鲁姆运送武器和补充兵源,且令十人官从图斯库鲁姆的要塞下来,将士兵留在营地中;将另一处营地从菲德奈移至萨宾人的领地,并通过主动发起战争来震慑敌人,使其放弃进攻罗马城的企图。