§3.41.1in hanc sententiam ut discederetur, iuniores patrum evincebant.
元老院中的年轻议员们极力要求按照这一意见进行表决。
ferocioresque iterum coorti Valerius Horatiusque vociferari, ut de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.
更加激愤地再次站出来的瓦莱里乌斯和奥拉蒂乌斯大声疾呼,要求允许他们就国政发表意见;他们声称,如果因为派系阻挠而在元老院中不被允许,他们就将向人民发表讲话;因为无论是在议事堂还是在公民大会上,身为私人的十人官们都无法阻挡他们,他们也绝不会向那些虚有其表的法西斯屈服。
§3.41.2tum Appius, iam prope esse ratus, ut, ni violentiae eorum pari resisteretur audacia, victum imperium esset, §3.41.3“non erit melius” inquit, “nisi de quo consulimus vocem misisse” et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere iussit.
这时阿庇乌斯认为,除非以同样的大胆去抵抗他们的暴力,否则十人官的权力就将被打败,这种局面已迫在眉睫,于是说道:“除非对我们所咨询的事情发言,否则你们不会有更好的结果,”并命令一名扈从走向瓦莱里乌斯,因为后者拒绝在私人面前保持沉默。
iam Quiritium fidem inplorante Valerio a curiae limine, §3.41.4L. Cornelius complexus Appium non cui simulabat consulendo diremit certamen; factaque per Cornelium Valerio dicendi gratia, quae vellet, cum libertas non ultra vocem excessisset, decemviri propositum tenuere.
当瓦莱里乌斯已经从议事堂的门口向罗马公民呼救时,卢基乌斯·科内利乌斯抱住阿庇乌斯,通过不为自己表面上所关照的人提供咨询,从而调解了这场争端;通过科内利乌斯,瓦莱里乌斯获得了说出自己想说之话的机会,但由于他的自由并没有超出言语的范围,十人官们得以维持了他们的企图。
§3.41.5consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem; §3.41.6si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in oblivionem tribunorum plebem adduci.
执政官级别的议员和长辈们也出于对残留的护民官特权的憎恨(他们认为平民对护民官职权的渴望远比对执政官统治权的渴望更为强烈),几乎更希望十人官们此后能够自愿离职,而不是平民由于对他们的愤恨而再次起义;他们认为,如果事态能在没有民众骚乱的情况下平稳地过渡回执政官统治,那么无论是通过战争的介入,还是通过执政官在行使权力时的温和,都可以让平民忘记护民官。
silentio patrum edicitur dilectus.
在元老院议员们的沉默中,征兵令被发布。
§3.41.7iuniores, cum sine provocatione imperium esset, ad nomina respondent.
鉴于此时十人官的权力不受上诉权的限制,年轻人们纷纷响应点名登记。
legionibus scriptis inter se decemviri conparant, quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret.
军队登记完毕后,十人官们相互协商,决定谁应当去作战,谁应当指挥军队。
principes inter decemviros erant Q. Fabius §3.41.8et Ap. Claudius.
十人官中的首要人物是奎因图斯·法比乌斯和阿庇乌斯·克劳狄。
bellum domi maius quam foris apparebat.
国内的战争似乎比国外的战争更为重大。
Appi violentiam aptiorem rati ad conprimendos urbanos motus.
他们认为阿庇乌斯的强硬作风更适合压制城内的动乱。
in Fabio magis in bono non constans quam navam in malitia ingenium esse.
而在法比乌斯身上,他们认为其性格是在善事上不能坚持,而非在恶事上积极作为。
§3.41.9hunc enim virum, egregium olim domi militiaeque, decemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appi quam sui similis mallet esse.
曾经在国内和军务中都出类拔萃的这位人物,由于十人官的职权和同僚的影响,已经改变得如此之大,以至于他更愿意像阿庇乌斯那样,而不是像过去的自己。
huic bellum in Sabinis M’. Rabuleio et Q. Poetelio additis collegis mandatum.
他被委以针对萨宾人的战争,并有马尼乌斯·拉布莱乌斯和奎因图斯·波埃特利乌斯作为同僚加入。
§3.41.10M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio.
马尔库斯·科内利乌斯与卢基乌斯·米努基乌斯、提图斯·安东尼乌斯、凯索·杜伊利乌斯以及马尔库斯·塞尔吉乌斯一起被派往阿尔吉杜斯。
Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam aequo omnium decemvirorum imperio decernunt.
他们决定让斯普里乌斯·奥庇乌斯作为阿庇乌斯·克劳狄防守城市的助手,享有与其他十人官同等的权力。