§3.40.1haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec, quo evasura res esset, cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, §3.40.2oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes, ut civilis potius societatis, §3.40.3in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset.
在奥拉蒂乌斯如此大声疾呼、而十人官们既找不到发怒也找不到宽恕的分寸,也看不清事态将走向何方时,十人官阿庇乌斯的叔叔盖乌斯·克劳狄发表了一番与其说是指责不如说是哀求的演说,他假托自己的兄弟以及阿庇乌斯父亲的阴魂,恳求他记住自己所生于其中的市民社会,而不是记住与同僚们非法缔结的盟约。
multo id magis se illius causa orare quam rei publicae; §3.40.4quippe rem publicam, si a volentibus nequeat, ab invitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras; earum eventum se horrere.
他说,他这样做更多是为了阿庇乌斯本人,而不是为了国家;因为国家如果无法从甘愿的人那里获得公理,也会从不情愿的人那里强行索取;但从巨大的争端中通常会激发起巨大的愤怒,而他对其后果感到恐惧。
§3.40.5cum aliud, praeterquam de quo rettulissent, decemviri dicere prohiberent, Claudium interpellandi verecundia fuit.
尽管十人官们禁止谈论他们所咨询事项以外的任何事情,但出于对克劳狄的敬畏,他们没有打断他。
sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri.
因此,他发表完了自己的意见,即主张不通过任何元老院决议。
§3.40.6omnesque ita accipiebant, privatos eos a Claudio iudicatos; multique ex consularibus verbo adsensi sunt.
所有人也都如此理解,即克劳狄判定他们为私人;许多执政官级别的议员也口头表示了赞同。
§3.40.7alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat.
另一个表面上更严厉、但实际效力相当弱的意见,是命令贵族聚集起来推举间王。
censendo enim quodcumque magistratus esse qui senatum haberent iudicabant, quos privatos fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi.
因为通过做出任何决议,他们就判定了那些召开元老院的人是政务官,而主张不通过任何元老院决议的人则已经把他们变成了私人。
§3.40.8ita labente iam causa decemvirorum L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur, §3.40.9quonam fato incidisset, mirari se dictitans, ut decemviros, qui decemviratum petissent, aut soli aut hi maxime oppugnarent; §3.40.10aut quid ita, cum per tot menses vacua civitate nemo, iustine magistratus summae rerum praeessent, controversiam fecerit, nunc demum, cum hostes prope ad portas sint, civilis discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent, quid agatur.
这样,在十人官的胜算已经开始动摇时,十人官马尔库斯·科内利乌斯的兄弟卢基乌斯·科内利乌斯·马鲁吉嫩西斯(他故意在执政官级别的议员中被留到最后一个发言),通过伪装对战争的担忧,来维护他的兄弟及其同僚,他一再声称,他感到奇怪,是何种命运使那些曾争取过十人官职位的人,要么唯独是他们,要么尤其是他们,在反对十人官;或者或者是为什么,在过去的那么多个月里,当国家处于平静状态时,没有人就他们是否作为合法政务官主持国政提出过争议,而现在,当敌人几乎已经逼近城门时,他们才终于散播内讧的种子——除非是因为他们认为在动荡之中,人们更看不清正在发生的事情。
§3.40.11ceterum — nec enim maiore cura occupatis animis verum esse praeiudicium rei tantae fieri — sibi placere de eo, quod Valerius Horatiusque ante idus Maias decemviros abisse magistratu insimulent, bellis, quae inmineant, perfectis, re publica in tranquillum redacta, §3.40.12senatu disceptante agi et iam nunc ita se parare Ap. Claudium, ut comitiorum, quae decemviris creandis decemvir ipse habuerit, sciat sibi rationem reddendam esse, utrum in unum annum creati sint, an donec leges, quae deessent, perferrentur.
然而——因为当人们的心思被更大的忧虑占据时,对如此重大的事情做出预判是不妥当的——他主张,关于瓦莱里乌斯和奥拉蒂乌斯指责十人官在五月十五日之前就已经离职一事,应当在迫在眉睫的战争结束、国家恢复平静之后,由元老院进行讨论和处理;并且,阿庇乌斯·克劳狄从现在起就应做好准备,以便他明白自己必须对以前他作为十人官为选举十人官而主持的人民大会做出交代:他们究竟是被选举为期一年,还是直到那些尚缺的法律被全部通过为止。
§3.40.13in praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius si falso famam volgatam vanaque non nuntios solum, sed Tusculanorum etiam legatos adtulisse putent, speculatores mittendos censere, qui certius explorata referant; §3.40.14sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemviros quo cuique eorum videatur exercitus ducere nec rem aliam praeverti.
目前,除了战争之外,其他一切事项都应当被搁置;如果他们认为这战争的传闻是虚假的,不仅使者而且图斯库鲁姆的使节带来的也是空洞无据的消息,他认为应当派遣侦察员去带回更确凿探明的信息;但如果使者和使节的消息都是可信的,则应在最早的机会进行征兵,十人官们各自率领军队前往他们认为合适的地方,并且不应让任何其他事务优先于此。