§3.38.1idus Maiae venere.
五月十五日(望日)到了。
nullis subrogatis magistratibus privati pro decemviris neque animis ad imperium inhibendum inminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt.
在没有选出任何替代政务官的情况下,已经成为私人的他们,作为十人官走了出来,既没有减弱行使统治权的决心,也没有放弃象征尊荣的徽章。
id vero regnum haud dubie videri.
这确实被毫无疑问地视为君主统治。
deploratur in perpetuum libertas, §3.38.2nec vindex quisquam existit aut futurus videtur.
自由被哀悼为永远丧失,没有任何维护者出现,似乎未来也不会有。
nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis imperiumque ibi esse, ubi non esset libertas, indignabantur.
不仅他们自己丧失了斗志,而且开始受到邻近各族的蔑视,后者对于在没有自由的地方却存在着统治权(帝国)感到愤慨。
§3.38.3Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere lateque populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum, quod passim vagatum erat, agmine castra locant spem in discordia Romana ponentes: §3.38.4eam inpedimentum dilectui fore.
萨宾人率大军入侵罗马领土,大肆劫掠,在没有受到任何报复的情况下掠夺了人口和牲畜。 随后,他们将四处散开游击的队伍在埃雷图姆附近重新集结,驻扎下来,把希望寄托在罗马人的内讧上:他们认为这会成为征兵的阻碍。
non nuntii solum, sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit.
不仅是这些消息,乡间居民逃入城内也在城中引起了恐慌。
decemviri consultant, quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia, addit terrorem insuper alium fortuna.
孤立于贵族和平民两股怨恨之间的十人官们商讨着该如何应对,而命运又在这之上增添了另一个恐惧。
§3.38.5aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus Tusculanum agrum.
埃夸伊人从另一个方向在阿尔吉杜斯山驻营,并从那里出击,掠夺图斯库鲁姆的领地。
legati ea ab Tusculo praesidium orantes nuntiant.
来自图斯库鲁姆的使节报告了这些事,请求救援。
§3.38.6is pavor perculit decemviros, ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent.
这一恐慌打击了十人官,以至于面对两个战争同时包围城市的局面,他们不得不召集元老院进行商议。
§3.38.7citari iubent in curiam patres haud ignari, quanta invidiae inmineret tempestas: omnes vastati agri periculorumque inminentium causas in se congesturos, temptationemque eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum conprimerent.
他们下令召集元老院议员们到议事堂,他们并非不知道,多么巨大的怨恨风暴正在逼近:[因为他们深知]所有人都会把荒芜的土地和逼近的危险的原因归咎于他们,而如果不团结一致抗衡,并通过对少数极为强硬之人果断施加权力,来压制其他人的图谋,那这就将成为废除他们官职的一次尝试。
§3.38.8postquam audita vox in foro est praeconis patres in curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent: §3.38.9hostibus belloque gratiam habendam, quod solitum quicquam liberae civitati fieret.
当在广场上听到传令官召集议员到十人官处开会议事的声音时,这仿佛是一件新鲜事,因为他们已经很久中断了咨询元老院的习惯;这让诧异的平民们转而思索,究竟发生了什么事,为什么隔了这么久,他们又重新采用这早已废置的惯例:他们议论说,应当向敌人和战争致谢,因为自由国家中某种符合常规的事情终于得以实行了。
circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare; §3.38.10curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur; iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det et, quem ad modum patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum.
他们朝广场的各个角落张望寻找议员,却很难在任何地方认出一个来;接着他们望向议事堂,以及十人官周围的冷清,因为议员们自身一致抵制这令人憎恨的政权,而平民也解释认为,既然私人无权召集元老院,议员们自然不会聚集;并且他们议论纷纷说,如果平民与元老院站在一起,正如被召集的议员们不集会于元老院一样,平民也拒绝征兵,那么现在就将成为那些寻求重获自由的人夺回主导权的契机。
haec fremunt plebes.
平民们如此喧嚷着。
§3.38.11patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant.
元老院议员几乎没有人留在广场上,在城里也寥寥无几。
indignitate rerum cesserant in agros suarumque rerum erant omissa publica cura, tantum ab iniuria se abesse rati, quantum a coetu congressuque inpotentium dominorum se amovissent.
由于局势的屈辱,他们已退往乡间,放弃了对公共事务的关心,只顾着自己的私人产业,他们认为,只要自己远离那些自制力欠缺的主子的集会和交往,就能在多大程度上免受伤害。
postquam citati non conveniebant, §3.38.12dimissi circa domos adparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque, num consulto detrectarent, referunt senatum in agris esse.
在被召集却并未聚集之后,侍从被派往各家,既是为了收取抵押物,也是为了查问他们是否故意拒绝;他们回报说元老院议员们都在乡下。
laetius id decemviris accidit, quam si praesentes detrectare imperium referrent.
这对十人官来说是件更令人高兴的事,胜过回报说议员们人在现场却拒绝服从命令。
§3.38.13iubent acciri omnes senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit.
他们下令召集所有人,并宣布在次日召开元老院会议;集会的人数明显比他们预期的要多。
quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis, qui iam magistratu abissent, privatisque, si vis abesset, tamquam iure cogentibus senatus paruisset.
因此,平民认为自由被议员们背叛了,因为元老院顺从了那些已经卸任、在没有动用武力的情况下实为私人的人,仿佛后者拥有合法的强制权一样。