Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §3.36.1-3.36.9

第二任十人团的专横与恐怖统治的开始

第 162 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿庇乌斯显露本性并影响其同僚;一就职,他们就用一百二十根法西斯威吓公民,取消申诉权和相互否决权,开始实行恐怖统治。

§3.36.1ille finis Appio alienae personae ferendae fuit; suo iam inde vivere ingenio coepit novosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare.
那是阿庇乌斯扮演他人角色的终结;从那时起,他开始按照自己的本性生活,并在他的新同僚们尚未就职之前,就将他们塑造得符合自己的习性。
§3.36.2cottidie coibant remotis arbitris; inde inpotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.
他们每天避开见证人进行集会;随后,他们怀着瞒着他人秘密策划的狂妄计划,不再隐瞒自己的傲慢,变得极难接近,对与之谈话的人态度冷酷,将事务一直拖延到五月的望日。
§3.36.3idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant.
当时,五月的望日是就职官职的惯例日子。
inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere.
因此,一就职,他们就在第一天通过宣告巨大的恐怖而使这个职位的开始引人注目。
nam cum ita priores decemviri servassent, ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem suam cuiusque vicem per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere.
因为以前的十人官遵守的惯例是,只有一人持有法西斯,而且这种王权的标志按各自的轮次在所有人中循环,而他们却突然全部带着各十二根法西斯出现。
§3.36.4centum viginti lictores forum inpleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.
一百二十名侍卫填满了广场,并展示了与法西斯捆绑在一起的斧头;他们解释说,既然他们是在没有申诉权的情况下选出的,就没有必要取下斧头。
§3.36.5decem regum species erat multiplicatusque terror non infimis solum, sed primoribus patrum ratis caedis causam ac principium quaeri, ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset, statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur.
这完全是十个国王的景象,恐怖不仅在最底层的平民中,而且在贵族的显贵中也成倍增加,他们认为这是在寻找屠杀的借口和开端,以便如果有人在元老院或在民众中发出记住自由的声音,就立即准备好鞭子和斧头,以此来震慑其他人。
§3.36.6nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populun reiecissent.
因为除了由于取消了申诉权而使民众中毫无保障之外,他们还通过一致同意取消了相互否决权,而以前的十人官曾允许通过向同僚申诉来纠正自己做出的判决,并且将某些似乎属于自己管辖的事务交还给民众。
aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit; §3.36.7paulatim totus vertere in plebem coepit.
有一段时间,恐怖在所有人中间是均等的;渐渐地,恐怖开始完全转向平民。
abstinebatur a patribus; in humiliores lubidinose crudeliterque consulebatur.
贵族免受其害;但对更卑微的人,他们任意且残酷地进行处置。
hominum, non causarum toti erant, ut apud quos gratia vim aequi haberet.
他们完全看人,而不看曲直,因为在他们那里,个人恩惠具有公正的力量。
§3.36.8iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro.
他们在家里捏造判决,在广场上宣布。
si quis collegam appellasset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat, ut paeniteret non prioris decreto stetisse.
如果有人向同僚申诉,他从求助的同僚那里离开时,甚至会后悔没有服从前者的决定。
§3.36.9opinio etiam sine auctore exierat non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent imperium.
甚至在没有源头的情况下,也传出了谣言,说他们不仅为眼前的非正义统治进行了密谋,而且他们之间还通过誓言缔结了秘密盟约,不举行选举,并通过永久的十人官制,保持一旦掌握的支配权。

词汇与语法注释

  1. 3.36.1Appio — 利害与格或所有与格,限定名词短语 'ille finis ... fuit',意为“对阿庇乌斯而言(扮演他人角色)宣告终结”。
  2. 3.36.1alienae personae ferendae — 动形容词结构,与名词 'persona' 一致,形成修饰 'finis' 的属格短语,表示“扮演(承担)他人角色”。
  3. 3.36.5ratis — 异态动词 'reor'(认为)的完成时分词与格复数,与前面的 'primoribus patrum' 一致。虽为完成时形式,但表示当下的思考状态,并支配其后的带对格的不定式从句('caedis causam ac principium quaeri')。
  4. 3.36.6appellatione collegae corrigi reddita ab se iura — 复杂的带对格的不定式结构:'iura'(判决,源自 'ius reddere')是被动不定式 'corrigi'(被纠正)的主语,受 'reddita ab se'(由他们自己做出)修饰,并通过夺格 'appellatione collegae'(通过向同僚申诉)起作用,整体充当 'tulissent'(允许)的宾语。
  5. 3.36.7hominum, non causarum toti erant — 主格复数形容词 'toti' 作表语,意为“完全偏向于”。'Hominum' 和 'causarum' 是表示所属的属格,表明十人官们在判决时只看人际关系(homines),而不看案件本身的是非曲直(causae)。
  6. 3.36.8ut paeniteret — 无人称动词 'paenitet' 的虚拟式未完成过去时,用于由 'ita... ut' 引导的结果从句中,意为“以至于(上诉者)感到后悔”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §3.36.1-3.36.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.36.1-3.36.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。