§3.35.1postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, §3.35.2tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis — metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret — prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes.
当选举十人官的大会宣布将在三个集市日后举行时,竞选的野心燃烧得如此剧烈,以至于连国家的显贵们也——我相信,这是因为害怕如此重大的支配权一旦由于他们让出空缺,就会落入不够资格的人手中——也向人们拉票,谦卑地向那些他们曾与之争斗的平民乞求那个曾被他们自己全力反对的职位。
§3.35.3demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium.
已经在那个年纪并担任过那些显赫官职后,如今却面临危机尊严的处境,这极大地刺激了阿庇乌斯·克劳狄乌斯。
nescires, utrum inter decemviros an inter candidatos numerares.
你很难分清他是应该被算作十人官之一,还是候选人之一。
§3.35.4propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat: criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque,
他有时更接近于谋求官职,而不是履行官职:他诋毁贵族,极力吹捧候选人中最轻浮、最卑微的每一个。
§3.35.5ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes, quid sibi vellet.
他自己则夹在那些前护民官,如杜伊利乌斯和伊基里乌斯们中间,在广场上奔忙,通过他们向平民推销自己,直到那些直到此时还对他绝无二心的同僚们,也开始向他投去目光,纳闷他究竟想干什么。
§3.35.6apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere et vulgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.
显然,这其中没有任何真诚可言;在如此高傲之下的殷勤,绝不会是无偿的;他太过于自贬身价,与平民混在一起,这不像是急于离任的人,而像是在寻找连任官职之路的人的做派。
§3.35.7propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur.
由于不敢公开反对他的野心,同僚们试图通过顺从来缓和他的势头。
comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt.
因为他是最年轻的,他们一致推举他承担主持选举大会的职责。
ars haec erat, §3.35.8ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi, et id ipsum pessimo exemplo, nemo umquam fecisset.
这是一种策略,为了不让他自己选出自己,因为除了平民护民官(而且那也是极坏的先例)之外,从来没有人这样做过。
ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, §3.35.9impedimentum pro occasione arripuit deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat, §3.35.10se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo facere ausurum crediderat.
然而,他祝愿一切顺利,宣布自己将主持大会,把障碍当成了机会,通过结党营私,排挤了两位昆克蒂乌斯(即卡皮托林努斯和辛辛纳图斯)、他的叔叔盖乌斯·克劳狄乌斯(贵族事业最坚定的捍卫者)以及其他同等地位的公民,选出了一些在生平声望上绝不能与上述之人相比的十人官,而且首先是他自己,对此善人们的反对程度,不亚于之前人们相信绝没有人敢做出这种事。
§3.35.11creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetilius, T. Antonius Merenda, K. Duillius, Sp. Oppius Cornicen, M’. Rabuleius.
与他一同当选的有:马尔库斯·科尔内利乌斯·马鲁吉嫩西斯、马尔库斯·塞尔吉乌斯、卢基乌斯·米努基乌斯、昆图斯·法比乌斯·维布拉努斯、昆图斯·波埃蒂利乌斯、提图斯·安东尼乌斯·梅伦达、凯索·杜伊利乌斯、斯普里乌斯·奥庇乌斯·科尔尼肯、马尼乌斯·拉布莱乌斯。