§3.28.1ibi dictator, quantum nocte prospici poterat, equo circumvectus contemplatusque, qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos.
在那里,独裁官在夜色所能看清的范围内骑马巡视并观察,看清了敌营的范围和形状,便命令军事看守下令将行装集中到一处,让士兵们带着武器和木桩回到各自的队列中。
facta quae imperavit.
他所命令的事情得到了执行。
turn, §3.28.2quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris et, ubi signum datum sit, clamorem omnes tollere iubet, clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere vallum.
随后,他让全军保持行军时的原有队列,用长队将敌人的营地包围起来,并下令一旦发出信号,所有人都要齐声高呼;高呼之后,每个人都要在自己面前开挖战壕并筑起土垒。
§3.28.3edito imperio signum secutum est.
命令下达后,信号随即发出。
iussa miles exsequitur.
士兵们执行了命令。
clamor hostes circumsonat; superat inde castra hostium et in castra consulis venit;
呐喊声在敌人周围响彻,接着穿过敌人的营地,传到了执政官的营地中。
§3.28.4alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit.
这呐喊声在一处引起恐慌,在另一处则引起极大的喜悦。
Romani civilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem.
罗马人意识到这是同胞的呐喊,援军已经到来,于是彼此祝贺,更从哨所和岗哨上主动去恐吓敌人。
§3.28.5consul differendum negat: illo clamore non adventum modo significari, sed rem ab suis coeptam; mirumque esse, ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur.
执政官宣称不可拖延:那呐喊声不仅表明援军已到,而且表明己方已经开战;如果敌人的营地现在还没有从外侧受到攻击,那才是怪事。
§3.28.6itaque arma suos capere et se subsequi iubet.
于是他命令部下拿起武器跟从自己。
nocte initum proelium est; legionibus dictatoris clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse.
战斗在夜间打响;他们用呐喊声向独裁官的军团表明,在他们那一侧事态也处于决战关头。
§3.28.7iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant, cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam noctem operi dedere; pugnatumque cum consule ad lucem est.
埃魁人本已准备去阻止包围工事的修筑,但由于内部的敌人已经开战,为了防止敌人突破自己的营地中央,他们便从防范修筑工人的岗位转向朝内对付战斗人员,从而将空闲的夜晚留给了罗马人的工事;与执政官的战斗一直持续到天亮。
§3.28.8luce prima iam circumvallati ab dictatore erant et vix adversus unum exercitum pugnam sustinebant.
天刚亮时,他们已被独裁官完全包围,勉强能在对抗一支军队时维持战斗。
tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum.
此时,奎恩克提乌斯的军队(他们在完成工事后立即重新拿起武器)向土垒发起进攻。
hic instabat nova pugna; illa nihil remiserat prior.
这里新的战斗步步逼近,而先前的战斗也毫无减弱。
§3.28.9tum ancipiti malo urgente a proelio ad preces versi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent.
此时,在双重灾难的逼迫下,他们由战斗转向哀求,一边向独裁官、一边向执政官恳求,不要把胜利建立在斩尽杀绝上,允许他们解除武装离开那里。
ab consule ad dictatorem ire iussi; is ignominiam infensus addidit: §3.28.10Gracchum Cloelium ducem principesque alios vinctos ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi.
他们被执政官命令去找独裁官;后者满腔怒火,又给他们加上了耻辱:他命令将首领格拉古·克洛埃里乌斯及其他权贵绑缚解送至自己面前,并撤离科尔比奥镇。
sanguinis se Aequorum non egere; licere abire; sed, ut exprimatur tandem confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros.
他说自己并不需要埃魁人的血,允许他们离去;但是,为了最终迫使他们承认其族群已被征服和降伏,他们必须从轭下穿过。
§3.28.11tribus hastis iugum fit humi fixis duabus superque eas transversa una deligata.
轭是用三支长枪做成的,两支立在地上,另一支横绑在它们上面。
sub hoc iugum dictator Aequos misit.
独裁官让埃魁人从这具轭下穿过。