§3.27.1postero die dictator, cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset.
第二天,独裁官在黎明前来到广场,指定路基乌斯·塔奎提乌斯为骑兵长官。 此人出身贵族世家,但由于贫困曾充当步兵服役,尽管如此,他在战争中仍被视为罗马青年中当之无愧的首屈一指者。
§3.27.2cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
他与骑兵长官一同来到公民大会,宣布停止一切公务,下令全城关闭店铺,禁止任何人办理任何私事。
§3.27.3tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent; quibus aetas ad militandum gravior esset, §3.27.4vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit.
随后,凡是达到服役年龄的人,都必须在日落前携带武装、五天份的熟食以及十二根木桩,到马尔斯广场集合;而那些因年纪过大而不便服役的人,他下令让他们在邻近的士兵准备武器、寻找木桩时,为其烹煮食物。
§3.27.5sic iuventus discurrit ad vallum petendum.
于是青年们四处散开去寻找木桩。
sumpsere, unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est; §3.27.6inpigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere.
每个人都从离自己最近的地方获取,没有人受到阻拦;所有人也都毫不懈怠地遵照独裁官的法令按时到场。
inde conposito agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit.
随后,他们整顿好队伍,使其不仅适合行军,而且如果形势需要也同样适合战斗。 独裁官亲自统率步兵军团,骑兵长官率领自己的骑兵。
in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant: §3.27.7adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem perveniri posset.
在两支队伍中,都响起了当时情势所要求的鼓励之词:他们应当加快步伐;必须抓紧时间,以便能在夜间赶到敌人那里。
consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat, incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta verti.
执政官和罗马军队已被包围,如今已被困三天;每个昼夜会带来什么都难以预料;往往在转瞬之间,最重大事件的关头就会发生逆转。
§3.27.8“accelera signifer!” “sequere miles!” inter se quoque gratificantes ducibus clamabant.
“快点,旗手! ”“跟上,士兵! ”他们彼此之间也这样喊着,以取悦将领。
media nocte in Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.
半夜时分,他们抵达阿尔吉杜斯山,当他们察觉到自己已经接近敌人时,便立定军旗、停止行军。