§3.27.1postero die dictator, cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset.
翌日、独裁官は夜明け前にフォルムへ赴くと、ルキウス・タルクィティウスを騎兵長官に指名する。 彼はパトリキの家系であったが、貧しさのために歩兵として兵役を務めていたものの、それでも戦争においてはローマの若者の中で群を抜いて第一の者と見なされていた人物である。
§3.27.2cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
独裁官は騎兵長官とともに民会に臨み、公務停止を布告し、都市全域で商店を閉めるよう命じ、誰もが私的な事柄を何一つ行うことを禁じる。
§3.27.3tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent;
そして、兵役に適した年齢の者は全員、武装し、5日分の調理済みの食糧と12本の杭を持って、日没前にカンプス・マルティウスに集うべきであるとした。
quibus aetas ad militandum gravior esset, §3.27.4vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit.
兵役を務めるには高齢すぎる人々には、近隣の兵士のために、彼が武器を準備し、杭を探している間に、食糧を調理することを命じた。
§3.27.5sic iuventus discurrit ad vallum petendum.
こうして若者たちは杭を探すために四方に散った。
sumpsere, unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est;
彼らは、それぞれ自分に最も近い場所からそれを取り、誰も妨げられなかった。
§3.27.6inpigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere.
そして全員が怠ることなく、独裁官の布告に従って馳せ参じた。
inde conposito agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit.
そこから、状況がそれを要求すれば、行軍だけでなく戦闘にも同様に適した隊列を整えて、独裁官自身が歩兵軍団を、騎兵長官が自身の騎兵たちを率いる。
in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant:
両方の隊列において、まさにその時の状況が求めていた励ましの言葉が交わされた。
§3.27.7adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem perveniri posset.
歩みを早めるように、また、夜のうちに敵のもとに到達できるように急ぐ必要がある、と。
consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat, incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta verti.
執政官とローマの軍隊が包囲されており、すでに3日も閉じ込められていること、それぞれの夜や昼が何をもたらすかは不確実であること、しばしば一瞬のうちに、最も重大な事柄の決定的な転機が訪れることを。
§3.27.8“accelera signifer!” “sequere miles!” inter se quoque gratificantes ducibus clamabant.
「急げ、旗手よ! 」「続け、兵士よ! 」と、彼らは将軍たちを喜ばせようと互いの間でも叫び合っていた。
media nocte in Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.
真夜中に彼らはアルギドゥス山に到着し、自分たちがすでに敵の近くにいることを察知すると、行軍を停止した。