§3.24.1hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat.
随着这场战争结束,国内的护民官斗争使元老院议员们感到恐慌。
clamant fraude fieri, quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam legis tollendae esse: se nihilo minus rem susceptam peracturos.
护民官们声称,军队被滞留在国外完全是一种阴谋;这是为了拖延并废除法案,而他们无论如何都要完成已经着手的事业。
§3.24.2obtinuit tamen L. Lucretius, praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur.
然而,城市长官卢基乌斯·鲁克雷提乌斯成功争取到将护民官的行动推迟到执政官们返回。
erat et nova exorta causa motus.
此时,也出现了一个新的动荡原因。
§3.24.3A. Cornelius et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem extitisset, diem dixerant.
财务官奥卢斯·科尔内利乌斯和昆图斯·塞尔维利乌斯对马尔库斯·沃尔斯基乌斯提起了公诉,因为他毫无疑问是针对凯索的伪证者。
multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci, §3.24.4ex quo semel fuerit aeger, umquam non modo visum in publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo multorumque tabe mensum mortuum, §3.24.5nec iis temporibus, in quae testis crimen coniecisset, Caesonem Romae visum, adfirmantibus, qui una meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse.
因为从许多迹象中显露出来,沃尔斯基乌斯的兄弟不仅自从他生病以来,从未在公共场合露面,甚至连病床都没能起来,而是在长达数月的消瘦后死去了;而且,在证人所指控的那些时间里,凯索也并未在罗马露面,与他一同服役的人证实,他当时一直和他们在一起随军,未曾有过任何休假。
nisi ita esset, multi privatim ferebant Volscio iudicem.
如果事实并非如此,许多人本会以私人名义向沃尔斯基乌斯指派法官提起诉讼。
§3.24.6cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci, quam Caesonis Volscio teste fuerat, faciebant.
由于他不敢出庭受审,所有这些汇聚在一起的证据,使得沃尔斯基乌斯被判有罪的确定性,不亚于昔日以沃尔斯基乌斯为证人时凯索被判有罪的确定性。
§3.24.7in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant.
护民官们成了阻碍,他们声称,除非先举行关于法案的公民大会,否则他们绝不允许财务官们举行关于被告的公民大会。
ita extracta utraque res in consulum adventum est.
因此,这两件事都被拖延到了执政官们返回。
§3.24.8qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos.
当执政官们带着胜利的军队举行凯旋式进入罗马城时,由于关于法案的事情没有了声音,大部分人认为护民官们被震慑住了。
§3.24.9at illi — etenim extremum anni iam erat — quartum adfectantes tribunatum in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant.
但那些人——因为此时已是一年的末尾——为了谋求第四次连任护民官,已经将斗争的焦点从法案转移到了关于公民大会的争论上。
et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus, quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit.
尽管执政官们反对护民官连任的激烈程度,不亚于为了削弱自身权威而颁布的法案被提出时一样,但这场斗争的胜利依然属于护民官。
eodem anno Aequis pax est petentibus data.
同一年,应埃魁人的请求,和平被授予了他们。
§3.24.10census, res priore anno inchoata, perficitur; idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt.
前一年开始的户口普查工作在今年完成了;据说这是自建城以来举行的第十次净化仪式。
censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.
登记的公民人口为十一万七千三百一十九人。
§3.24.11consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi etsi non concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.
执政官们在这一年里,无论是在国内还是在军事上都获得了巨大的荣耀,因为他们不仅在国外赢得了和平,而且在国内,城邦虽然并不和谐,但比起其他时候来,敌对情绪已经大为减少。