§3.23.1dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuventutis praemisso arcem Tusculanam inproviso nocte capiunt; §3.23.2reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias.
当这些事在安提乌姆进行时,与此同时,埃魁人预先派出了年轻人的精锐,在夜间出其不意地占领了图斯库鲁姆的城堡;他们率领其余的军队在距离图斯库鲁姆城墙不远的地方驻扎下来,以分散敌人的兵力。
haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata movent Romanos haud secus, quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere latum auxilium videbatur.
这些消息迅速传到罗马,又从罗马传到安提乌姆的营地,使罗马人产生的震动,不亚于听到卡皮托尔山被占领的宣告;因为图斯库鲁姆人的恩义还是最近的事,而且危险本身的相似性似乎也在要求对他们先前给予的援助予以报答。
§3.23.3Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium convehit; ibi modico praesidio relicto citatum agmen Tusculum rapit.
法比乌斯放下所有其他事情,匆忙将营地中的战利品运往安提乌姆;在留下一支适度的守备队后,他率领急行军的队伍赶往图斯库鲁姆。
nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit; §3.23.4commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit.
士兵们除了武器和手头现有的熟食之外,什么都不准携带;执政官科尔内利乌斯从罗马运来补给。
aliquot menses Tusculi bellatum.
战争在图斯库鲁姆持续了数月。
parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam.
执政官率领一部分军队进攻埃魁人的营地,将另一部分交给了图斯库鲁姆人以收复城堡。
vi numquam eo subiri potuit; fames postremo inde detraxit hostem.
仅凭武力绝无可能攻上去;最终,饥饿将敌人从那里逼了出来。
§3.23.5qua postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi.
在那里陷入绝境之后,他们所有人都在解除武装、剥去外衣的情况下,被图斯库鲁姆人从轭下放行。
hos ignominiosa fuga domum se recipientis Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit.
这些人在耻辱的逃亡中返回家园,罗马执政官在阿尔吉杜斯山追上了他们,将他们斩尽杀绝,一个不留。
victor ad Columen — §3.23.6id loco nomen est — exercitu reducto castra locat.
胜利者回到科尔门—— 这是那里的地名——他在带回军队后安营扎寨。
et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus.
另一位执政官,在敌人已被击退、罗马城墙所面临的危险不复存在之后,自己也从罗马出发了。
§3.23.7ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos populantur.
这样,两位执政官分两路进入敌境,以极大的竞争心,在此处蹂躏沃尔斯奇人,在彼处蹂躏埃魁人。
eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores invenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse.
在同一年,我在大多数作者的记载中发现,安提乌姆人发生了叛乱,执政官卢基乌斯·科尔内利乌斯进行了这场战争并夺取了城镇。
certum adfirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.
我不敢将其作为确凿的事实加以肯定,因为在更古老的作家中根本没有提到这件事。