§3.22.1consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis.
昆克图斯·法比乌斯·维布拉努斯第三次当选执政官,卢基乌斯·科尔内利乌斯·马鲁吉嫩西斯也当选执政官。
census actus eo anno; lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.
该年进行了人口普查;由于卡皮托尔山被占领、执政官被杀,举行净化大祭被认为存在宗教上的阻碍。
§3.22.2Q. Fabio, L. Cornelio consulibus principio statim anni res turbulentae.
在执政官昆克图斯·法比乌斯与卢基乌斯·科尔内利乌斯任内,年初便立刻事态动荡。
instigabant plebem tribuni; bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Volscorum legiones esse.
护民官们在煽动平民;拉丁人和赫尔尼基人报告了来自沃尔斯奇人和埃魁人的巨大战争威胁:沃尔斯奇人的军队已在安提乌姆。
et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis, ut bellum praeverti sinerent.
人们甚至极度担忧该殖民地本身也会叛变;好不容易才从护民官那里获得允许,让他们先专注于战争。
consules inde partiti provincias: §3.22.3Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum veniret.
随后,执政官们分派了防区:法比乌斯被委派率领军团前往安提乌姆;科尔内利乌斯则负责留守罗马,以免敌人的一部分(正如埃魁人常做的那样)前来劫掠。
§3.22.4Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere; duaeque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit.
赫尔尼基人和拉丁人被命令根据条约提供士兵;军队中盟友占了三分之二,市民占了三分之一。
postquam ad diem praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat.
盟友在约定的日子到达后,执政官在卡佩纳门外安营扎寨。
inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido stativisque hostium consedit.
随后他在整军后出发前往安提乌姆,在距离该镇及敌人常驻营地不远的地方驻扎下来。
§3.22.5ubi cum Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimicare non ausi, quem ad modum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis.
在那里,由于埃魁人的军队尚未到达,沃尔斯奇人不敢交战,正准备着如何安宁地依靠土垒来保卫自己,第二天,法比乌斯没有在敌人的土垒周围部署由盟友和市民混合而成的一条战线,而是分别部署了三个民族的三条独立战线;他本人率领罗马军团居中。
§3.22.6inde signum observare iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset.
接着,他命令他们注意信号,以便盟友也同样开始战斗,并且如果吹响撤退号,就往后退。
equites item suae cuique parti post principia collocat.
他同样将骑兵部署在各部战线的前卫后方。
§3.22.7ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat.
如此,他分三路发起进攻,包围了营地,由于他从四面八方逼近,便将无法抵挡攻势的沃尔斯奇人赶下了土垒。
transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit.
接着,他越过防御工事,将惊恐万状、已向一侧溃退的群落逐出营地。
§3.22.8inde effuse fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat, cum ad id spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte victoriae fruitur territos caedendo.
随后,骑兵们——对他们而言越过土垒并非易事,因而在此之前一直作为战斗的旁观者立于一旁——在开阔的平原上追上了四散奔逃的敌人,通过斩杀惊恐的逃兵,分享了胜利的果实。
§3.22.9magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit.
无论在营地内还是在防御工事外,逃跑者的死伤都很惨重,但战利品更为丰厚,因为敌人几乎无法随身带走他们的武器。
deletusque exercitus foret, ni fugientis silvae texissent.
若非森林遮蔽了逃跑的人,这支军队本就会全军覆没。