§3.16.1dilucere res magis patribus atque consulibus.
局势对元老们和执政官们来说变得更加明朗。
praeter ea tamen, quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere et, §3.16.2cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex conposito adessent, tum aeterni hostes Volsci et Aequi non ad populandos, ut ante, fines, sed ad urbem ut ex parte captam venirent.
然而,除了那些公开宣布的事情之外,他们还担心这一阴谋是否属于维伊人或萨宾人,并且担心,既然城里有这么多的敌人,不久之后萨宾和伊特鲁里亚的军团就会按预定计划抵达,届时宿敌沃尔斯奇人和埃奎人会到来,不是像以前那样为了掠夺领土,而是走向这座已被部分占领的城市。
§3.16.3multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;
存在着许多且各种各样的恐惧;在其他恐惧中,对奴隶的恐惧尤为突出,人们担心每个人在自己家里都有一个敌人,对这个敌人,既信任它不够安全,又因担心它变得更加敌对而不信任它、取消对它的信任也不够安全。
§3.16.4vixque concordia sisti videbatur posse.
而且国家似乎只能靠和睦才能维持。
tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens tum quiescere peregrino terrore sopitum videbatur.
由于其他灾难如此具有压倒性并使人沉沦,没有人害怕护民官或平民;那个温和的灾难总是在其他灾难平静时发生,此时似乎因外来的恐惧而入睡,归于平静。
§3.16.5at id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit.
然而,在形势极其危急之时,几乎唯有这件事最沉重地打击了他们。
tantus enim tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem belli ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent, patriciorum hospites clientesque; si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam venerint silentio abituros.
因为如此巨大的疯狂支配了护民官,以至于他们坚称,占领卡皮托尔山的不是战争,而是一个虚幻的战争幻象,目的是为了将平民的注意力从对法案的关注中引开,而且那些占领者只是贵族的宾客和保护民;他们说,如果法案通过,那些人意识到自己徒劳地制造了混乱,就会以比来时更大的寂静离去。
§3.16.6concilium inde legi perferendae habere avocato populo ab armis.
于是,他们把人民从武器旁召回,召开会议以通过法案。
senatum interim consules habent alio se maiore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.
与此同时,执政官们召集了元老院会议,因为来自护民官的另一个更大的恐惧展露了出来,这比夜间敌人所带来的恐惧还要巨大。