§3.1.1Antio capto T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt.
安提乌姆被占领后,提图斯·埃米利乌斯和昆克图斯·法比乌斯当选执政官。
hic erat Fabius, qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat.
这位法比乌斯正是当年在克雷梅拉全族覆灭时唯一幸存下来的人。
§3.1.2iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati suscipiunt, et consul manebat in sententia sua.
早在上一次执政官任期内,埃米利乌斯就是向平民分配土地的倡导者;因此,在他的第二次执政官任期内,土地改革派也重新燃起了对该法案的希望,而保民官们认为,这项过去常针对执政官而屡遭阻碍的事务,如今既然有执政官作为助手,必然能够成功,于是便着手推动,且执政官也坚持自己的主张。
§3.1.3possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant.
土地占有者和大部分贵族抱怨国家首脑居然迎合保民官的行动,并通过慷他人之慨来收买民心,从而将整个事件的怨恨从保民官转移到了执政官身上。
atrox certamen aderat, §3.1.4ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset; T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse; Antium, §3.1.5propinquam, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore.
一场惨烈的冲突眼看就要爆发,若非法比乌斯提出了一项对双方都不算苛刻的妥协方案解决了此事;他的提议是:前一年在提图斯·昆克蒂乌斯的指挥和神启下,已从沃尔斯奇人手中夺取了相当数量的土地;而安提乌姆,一座邻近、便利且靠海的城市,可以被设立为殖民地;这样一来,在不引起土地占有者抱怨的情况下,平民即可迁入该地,国家也将保持和谐。
haec sententia accepta est.
这一提议被接纳了。
§3.1.6triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Verginium, P. Furium.
他任命提图斯·昆克蒂乌斯、奥卢斯·维尔吉尼乌斯、普布利乌斯·富里乌斯为分配土地的三人委员会成员。
§3.1.7iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent.
那些希望获得土地的人被命令前去登记姓名。
fecit statim, ut fit, fastidium copia, adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae agrum malle quam alibi accipere.
正如常有的情况,充裕立刻带来了厌倦,以至于极少有人登记,最后不得不加入沃尔斯奇殖民者以填满名额;其余的大众宁愿在罗马要求土地,也不愿在其他地方接受分配。
§3.1.8aequi a Q. Fabio — is eo cum exercitu venerat — pacem petiere inritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.
埃奎人向昆克图斯·法比乌斯——他已率军抵达该地——求和,但他们自己却通过突然入侵拉丁同盟的领地而使这一和平化为乌有。