§2.65.1ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit; §2.65.2quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit.
天亮后,精力充沛、睡眠充足并被带入战线的罗马人,在第一次冲锋中便击溃了因长久伫立和守夜而疲惫不堪的沃尔斯奇人;尽管敌人与其说是被击退,不如说是主动撤退,因为他们的背后是山丘,在先锋部队的掩护下,他们得以保持完整的队形安全撤入其中。
consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem.
执政官在到达不利地形时,按兵不动。
miles aegre teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat.
士兵们难以被遏制,纷纷呐喊并要求允许他们追击溃败的敌军。
§2.65.3ferocius agunt equites; circumfusi duci vociferantur se ante signa ituros.
骑兵们表现得更为勇猛;他们聚集在指挥官周围,大声呼喊着他们要在军旗前冲锋。
dum cunctatur consul virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros, clamoremque res est secuta.
当执政官由于信任士兵的勇气但对地势缺乏信心而犹豫不决时,他们一齐呐喊着要前进,行动随即紧跟在呐喊之后。
fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt.
他们将标枪插在地上,以便更轻便地攀登陡坡,随后快步向上冲去。
§2.65.4Volscus effusis ad primum impetum missilibus telis saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes turbatosque ictibus crebris urget ex superior loco.
沃尔斯奇人在第一轮冲锋中掷尽了投射武器,便将脚下的岩石推向冲上来的人,并从高处压迫因频繁撞击而混乱的罗马人。
sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul ignaviam pudore metum excussisset.
这样,罗马人的左翼几乎被压倒,若非执政官对正在后退的士兵同时痛斥其鲁莽与懦弱,用羞耻心驱散了他们的恐惧,局势本已无法挽回。
§2.65.5restitere primo obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum vires refecerant, audent ultro gradum inferre et clamore renovato commovent aciem; tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci.
起初他们以顽强的意志坚守阵地;接着,当他们占领立足点并恢复了体力后,便敢于主动向前推进,并通过重新响起的呐喊声动摇了敌人的战线;然后他们再次发起冲击,努力克服了地形的不利。
iam prope erat, §2.65.6ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere.
此时,他们眼看就要登上山丘的最高脊,这时敌人转身逃跑,在狂奔中,逃跑者与追击者几乎合为一队,冲入了敌营。
§2.65.7in eo pavore castra capiuntur.
在那种惊恐中,营地被攻占。
qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt.
能够逃脱的沃尔斯奇人逃往安提乌姆。
Antium et Romanus exercitus ductus.
罗马军队也被引向安提乌姆。
paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.
被包围数日后,该城便投降了,这并非因为攻城者使用了任何新的武力,而是因为自从那场不幸的战斗和失去营地以来,他们的斗志早已丧失。