§29.9.1summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo, quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat.
普莱米尼乌斯执掌总指挥权;士兵的一部分在切下,即他亲自从雷吉乌斯带来的那些人,一部分在军事护民官手下。
§29.9.2rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus, quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, §29.9.3iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente.
普莱米尼乌斯的一名士兵从一个镇民家里偷走了一只银杯后正在逃跑,而杯子的所有者们正在后面追赶,这时他偶然遇到了军事护民官塞尔吉乌斯和马蒂埃努斯;当根据护民官的命令,那只杯子从这名士兵手中被夺走时,随即引起了争吵和喧哗,最后在普莱米尼乌斯的士兵和护民官的士兵之间爆发了战斗,因为每个人都在合适的时间赶来帮助自己人,同时人数和骚乱也不断增加。
§29.9.4victi Plemini milites cum ad Plemiiiulm, cruorem ac vulnera ostentantes, non sine uociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet.
当被打败的普莱米尼乌斯的士兵们,一边大声叫喊并表示愤慨,一边展示着鲜血和伤口奔向普莱米尼乌斯,并报告在争吵中对他本人投以的侮辱性言辞时,他怒火中烧,冲出家门,命令召来护民官们,剥去他们的衣服,准备好刑鞭。
§29.9.5dum spoliandis iis — repugnabant enim militumque fidem implorabant — tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt; §29.9.6et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt; tum ipsum ab suis interceptum §29.9.7et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
就在剥去他们衣服——因为他们正在反抗并恳求士兵们保护——而耗费时间时,突然,因最近的胜利而气势汹汹的士兵们从四面八方聚集过来,仿佛是拉响了对抗敌人的武器警报;当他们看到护民官们的身体已经受到刑鞭的摧残时,那一刻他们突然燃起了更为无法控制的狂怒,不仅不顾及尊严,甚至不顾及人道,在首先以卑劣的方式痛打了扈从之后,向副将发起了攻击;然后,将他本人从他自己的人马中隔离开来,敌对地撕裂他,割掉他的鼻子和耳朵,留下了几乎奄奄一息的他。
§29.9.8his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, tribunis sontibus iudicatis et in vincla coniectis, ut Romam ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit.
这些消息传到美萨纳后,塞基皮奥几天后乘六级战船抵达洛克里,在听取了普莱米尼乌斯和护民官们的陈述后,免除了普莱米尼乌斯的罪责并让他留守原地的守军,而判定护民官们有罪并将其戴上镣铐以便押送给罗马元老院,随后返回美萨纳,并从那里返回叙拉古。
§29.9.9pieminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, §29.9.10nec quemquam aestimare alium eam litem posse, nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit laceratosque omnibus, quae pati corpus ullum potest, suppliciis interfecit nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
普莱米尼乌斯无法抑制怒火,认为自己所受的耻辱被塞基皮奥忽视且处理得过于轻率,并且认为,除了通过亲身承受而感受到其残暴的人之外,没有其他人能评估这场争端,于是他下令将护民官们拖到自己面前,用任何肉体所能承受的一切酷刑将他们折磨致死,并且对活着的人施加惩罚仍不满足,还把他们曝尸荒野,不予安葬。
§29.9.11simili crudelitate et in Locrensium principes est usus, quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit; §29.9.12et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, tunc ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.
他对洛克里的首领们也施加了同样的残酷手段,因为他听说这些人已动身前往普布利乌斯·塞基皮奥处投诉所受的侵害;他以前因放纵和贪婪而对盟友做出的恶劣先例,此时因愤怒而加倍实施,这不仅给他自己,也给他的将军带来了耻辱和憎恨。