§29.9.1summae rei Pleminius praeerat;
全指揮はプレミニウスが執っていた。
militum pars sub eo, quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat.
兵士の一部は、彼自身がレギウムから率いてきた者たちで彼の配下にあり、一部は軍事護民官たちの配下にあった。
§29.9.2rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus, quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit;
プレミニウスの兵士が町人の家から銀の杯を奪って逃げていたが、その持ち主たちが追跡するなか、偶然にも軍事護民官のセルギウスとマティエヌスに出くわした。
cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, §29.9.3iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente.
その兵士から護民官たちの命令によって杯が取り上げられたとき、そこから口論と叫び声が生じ、ついにはプレミニウスの兵士たちと護民官の兵士たちとの間で戦闘が勃発した。 各自が味方に都合の良いタイミングで駆けつけたため、人数と騒動は同時に増大した。
§29.9.4victi Plemini milites cum ad Plemiiiulm, cruorem ac vulnera ostentantes, non sine uociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet.
敗北したプレミニウスの兵士たちが、大声を上げ憤慨しながら、血と傷を見せつけつつプレミニウスのもとに駆けつけ、口論のなかで彼自身に対して投げかけられた侮辱の言葉を報告すると、彼は怒りに燃えて家から飛び出し、召喚された護民官たちの衣服を剥ぎ取り、鞭を用意することを命じた。
§29.9.5dum spoliandis iis — repugnabant enim militumque fidem implorabant — tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt;
彼らの衣服を剥ぎ取ることに――彼らは抵抗し、兵士たちの忠誠に加勢を求めていたのであるが――時間が費やされている間に、突然、最近の勝利によって気が荒くなっていた兵士たちが、まるで敵に対して武器をとれと警告されたかのように、あらゆる場所から駆けつけた。
§29.9.6et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt;
そして、すでに鞭によって傷つけられた護民官たちの身体を目にすると、そのときこそ、彼らは突如として遥かに抑えの効かない狂気へと燃え上がり、威厳だけでなく人道への配慮もなしに、まずリクトルたちを不当な方法でめった打ちにした上で、副将に襲いかかった。
tum ipsum ab suis interceptum §29.9.7et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
そして彼自身を味方から引き離し、隔離して、敵に対するかのように切り刻み、鼻と耳をそぎ落として、ほとんど血の気のない状態で放置した。
§29.9.8his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, tribunis sontibus iudicatis et in vincla coniectis, ut Romam ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit.
これらのことがメッサーナに報じられると、スキピオは数日後に六段櫂船でロクリに到着した。 プレミニウスと護民官たちの言い分を聞いた上で、スキピオはプレミニウスを無罪として同じ場所の守備隊に残し、護民官たちを有罪と判定して、ローマの元老院に送るために投獄すると、メッサーナへ、そしてそこからシラクサへと戻った。
§29.9.9pieminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, §29.9.10nec quemquam aestimare alium eam litem posse, nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit laceratosque omnibus, quae pati corpus ullum potest, suppliciis interfecit nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
プレミニウスは怒りを抑えきれず、自分が受けた不義がスキピオによって無視され、あまりにも軽く扱われたと考え、実際にその残虐さを身に受けて経験した者でなければ、誰もその件を正当に評価することはできないと考え、護民官たちを自分の前に引き出すよう命じ、いかなる肉体でも耐えうるあらゆる拷問を加えて切り刻んで殺害し、生きている者たちへの刑罰だけでは満足せず、遺体を埋葬せずに投げ捨てた。
§29.9.11simili crudelitate et in Locrensium principes est usus, quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit;
同様の残酷さを、彼はロクリの指導者たちに対しても用いた。 彼らが不義を訴えるためにプブリウス・スキピオのもとへ出発したと聞いたからである。
§29.9.12et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, tunc ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.
かつて彼が放縦と貪欲によって同盟者たちに対して示していた悪しき前例を、そのときは怒りから何倍にもして引き起こし、それらは彼自身だけでなく、将軍にとっても不名誉と悪評をもたらすものであった。