Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §29.6.1-29.6.17

奇袭洛克里要塞与夺城作战的展开

第 949 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在塞基皮奥筹备非洲远征之际,夺回洛克里城的计划浮出水面。逃亡勒吉乌姆的洛克里首领们与当地工匠合谋献城,罗马军队趁夜袭击占领了其中一座城堡,随后两军在两座城堡之间展开每日的拉锯战。

§29.6.1post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus, praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciverat et ipsa adi Poenos.
在盖乌斯·莱利乌斯从非洲返回后,且在塞基皮奥受到马西尼萨的劝告所鼓舞、士兵们看到战利品正由整个舰队从敌人的土地上运出而燃起尽早渡海的渴望时,一个夺回洛克里城的较小念头,介入了他们更大的计划中;这座城市在意大利叛乱期间也自行倒向了迦太基人。
§29.6.2spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit.
然而,着手进行此事的希望是从极微小的事情中显现出来的。
latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem; §29.6.3postremo Romani quoque milites contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones in hostium agros facere.
在布鲁蒂乌姆地区,事情与其说是通过正规战争,不如说是通过劫掠来进行的,这首先是由努米底亚人发起的,而布鲁蒂乌姆人与其说是由于与迦太基人的盟友关系,不如说是由于他们自己的天性而契合了这种习俗;最后,罗马士兵也因某种传染而乐于掠夺,在指挥官允许的范围内,频繁向敌人的领地发起出击。
§29.6.4ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant.
在这些出击中,一些从城里出来的洛克里人被包围并被带往勒吉乌姆。
in eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere.
在那些俘虏中,有几个工匠,他们碰巧习惯于在洛克里的城堡里为迦太基人做工谋生。
§29.6.5hi cogniti ab Locrensium principibus, qui pulsi ab adversa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerapt,
这些人被洛克里的首领们认了出来,这些首领曾被将洛克里献给汉尼拔的敌对派系驱逐,并投奔了勒吉乌姆。
§29.6.6cum cetera percunctantibus, ut mos est, qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si redempti ac remissi forent, arcem se iis tradituros; ibi se habitare, fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse.
当他们向询问其他情况的(正如长期在外的人的习惯那样)首领们说明了家乡发生的事情时,他们给首领们带来了希望,即如果他们被赎回并被送回去,他们就会把城堡交到首领们手中;他们说自己住在那里,并且在迦太基人中间,他们在所有事情上都受到信任。
§29.6.7itaque ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent,
因此,他们既为对祖国的向往所折磨,又为报复仇敌的渴望所燃烧,立即将他们赎回并送走。
§29.6.8redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem agendae rei composuissent signaque, quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exulum erat, referentes ibi promissa captivorum cumspem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni militum cum iis M. Sergius §29.6.9et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum, ut rei agendae adesset.
在他们制定了行动步骤以及从远处发出时应当注意的信号之后,他们自己便动身前往叙拉古的塞基皮奥那里,那里有流亡者的一部分。 他们在那里转告了俘虏们的承诺,当他们给执政官带来了并非不切实际的希望时,军人看守官马尔库斯·塞尔吉乌斯和普布利乌斯·马蒂埃努斯被派去与他们同行,并被命令从勒吉乌姆带领三千名士兵前往洛克里;且给前任裁判官昆克图斯·普莱米尼乌斯写了信,要求他协助执行此项行动。
§29.6.10profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco, unde convenerat, signum dedere proditoribus arcis;
他们从勒吉乌姆出发,携带了按照城堡测量高度制作的梯子,大约在半夜时分,从约定好的地方向城堡的内应发出了信号;后者早已准备就绪并严阵以待,他们降下了专门为此制作的梯子,并在几个地方同时接纳了攀登上来的人。
§29.6.11qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus.
在叫喊声发起之前,他们向迦太基人的守卫发起了袭击,那些守卫因毫无防备而正处于沉睡之中。
§29.6.12quorum gemitus primo morientium exauditus, dein subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios.
起初听到的是垂死者的呻吟声,接着是因惊醒而产生的突然惊慌和混乱,而原因尚不明确,最后,随着人们互相唤醒,事态变得更加明确。
§29.6.13iamque ad arma pro se quisque vocabat: hostes in arce esse et caedi vigiles; oppressique forent Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis, qui extra arcem erant, sublatus incertum, unde accidisset, omnia vana augente nocturno tumultu, fecisset.
此时,每个人都在为自己呼喊着拿起武器:敌人已在城堡内,守卫正被杀戮;而人数绝不占优势的罗马人本会被击败,要不是城堡外的人发出的叫喊声——其来源不明,而夜间的混乱又夸大了所有虚妄的恐惧——使得情况变得真假难辨并令他们陷入恐慌的话。
§29.6.14itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcem — duae sunt, haud multum inter se distantes — confugiunt.
因此,迦太基人就像城堡已经塞满敌人一样惊恐万分,放弃了战斗,逃往另一座城堡——那里有两座城堡,彼此相距不远。
§29.6.15oppidani urbem habebant victoribus praemium in medio positam; ex arcibus duabus proeliis cotidie levibus certabatur.
城内的居民们占据着城市,将其作为放在中间留给获胜者的奖赏;从两座城堡中,每天都进行着轻微交火的战斗。
§29.6.16Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico praesidio praeerat; arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant.
昆克图斯·普莱米尼乌斯指挥着罗马守备队,哈米尔卡指挥着迦太基守备队;他们通过从附近地区召集增援部队来增强兵力。
§29.6.17ipse postremo veniebat Hannibal; nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.
最后,汉尼拔亲自前来;要不是因迦太基人的傲慢和贪婪而愤怒的洛克里民众倾向了罗马人,罗马人本是支撑不住的。

词汇与语法注释

  1. 29.6.1Scipione stimulato — Scipione stimulato 和 militibus... accensis 是夺格绝对结构(ablative absolute)。它们通过连词 et 与名词短语 post reditum 并列,引入了时间及动机背景。
  2. 29.6.1maiori — maiori 是单数与格,省略了 cogitationi(指渡海非洲的大计划),作为复合动词 intervenit 的间接宾语。
  3. 29.6.6percunctantibus — 现在分词 percunctari 的复数与格,作为 exposuissent(其主语是工匠们 hi)的间接宾语,指代流亡的洛克里首领们(Locrensium principibus)。
  4. 29.6.8missi iussique — 省略了助动词 sunt 的主句主要动词(即 missi [sunt] iussique [sunt])。整句骨架为:redemptis... cum... cum... tribuni... missi iussique [sunt]。
  5. 29.6.13oppressique forent — 带有 forent(essent 的替代形式)的虚拟式过去完成时被动语态。作为归结句(apodosis),与条件句(protasis)ni clamor... fecisset 一起,表示与过去事实相反的虚拟条件。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §29.6.1-29.6.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:29.6.1-29.6.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。