§29.36.1praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore, cuius ea provincia erat, ingentem vim frumenti advexit; §29.36.2horreaque non solum ea, quae iam facta erant, repleta, sed nova aedificata.
除了从周围被蹂躏的田野中四处收集的粮食以及从西西里和意大利运来的物资外,前法务官格奈乌斯·奥克塔维乌斯还从法务官提贝里乌斯·克劳狄乌斯(该地是其管辖的行省)那里,从撒丁岛运来了数量巨大的粮食;不仅已经建好的粮仓被装满,而且还建造了新的粮仓。
vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio, ut cum praetore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset.
军队缺乏衣服;这一任务交给了奥克塔维乌斯,让他与法务官交涉,看是否能从该行省筹集并发送一些物资。
§29.36.3ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa.
这件事的处理也毫不拖延;在很短的时间内就送去了1200件托加和12000件突尼克。
§29.36.4aestate ea qua haec in Africa gesta sunt, P. Sempronius consul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit.
在非洲发生这些事情的同一个夏天,管辖布鲁提伊行省的执政官普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯在克罗托内领地内行军途中,与汉尼拔进行了一场遭遇战。
§29.36.5agminibus magis quam acie pugnatum est.
这场战斗更多是在行军纵队之间进行的,而不是在正式的战线上。
Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti; §29.36.6in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi.
罗马人被击退,由于混乱而非正式的战斗,执政官的军队中约有1200人被杀;他们慌忙退回营地,但敌人却不敢进攻。
ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones admoveret, copias coniunxit.
然而,执政官在第二天夜深人静时从那里出发,提前派信使给前执政官普布利乌斯·利基尼乌斯,让他开动他的军团,随后合兵一处。
ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta est, §29.36.7cum consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animos faceret.
这样,两位将军和两支军队回到了汉尼拔面前;交战没有丝毫拖延,因为兵力倍增给执政官带来了勇气,而最近的胜利则给迦太基人带来了斗志。
§29.36.8in primam aciem suas legiones Sempronius induxit, in subsidiis locatae P. Licinii legiones.
塞姆普罗尼乌斯将自己的军团引入第一线,普布利乌斯·利基尼乌斯的军团则被安置在预备队中。
consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset; §29.36.9composque eius voti fuit.
执政官在战斗开始时许愿,如果当天能击溃敌人,就为“初生福尔图娜”(Fortuna Primigenia)神庙献祭;他如愿以偿。
fusi ac fugati Poeni, supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa.
迦太基人被击溃并四散逃跑,四千多名武装士兵被杀,略少于三百人被生擒,还有四十匹马和十一面军旗被缴获。
perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
在逆境的战斗中遭受打击的汉尼拔将军队撤回了克罗托内。
§29.36.10Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam.
与此同时,执政官马尔库斯·科尔内利乌斯在意大利的另一边,与其说是靠武力,不如说是靠审判的恐怖来维系埃特鲁里亚,因为几乎整个埃特鲁里亚都倾向于马戈,并试图通过他获得变革体制(反叛)的希望。
§29.36.11eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati; §29.36.12postea conscientia sibimet ipsi exilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum, quae publicari poterant, pigneranda poenae praebebant.
他根据元老院的决议,极其公正地进行了这些调查;许多埃特鲁里亚贵族,他们要么亲自前去,要么派人去马戈那里商讨他们人民的背叛,起初在场的人被判了罪;后来,他们因做贼心虚而自我放逐,在他们缺席被判罪时,由于身体已逃逸,只有可被充公的财产被提供出来作为惩罚的抵押没收。