§29.36.1praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore, cuius ea provincia erat, ingentem vim frumenti advexit;
周辺の荒廃した耕作地から四方から集められた穀物や、シキリアおよびイタリアから運ばれた食糧に加えて、前法務官グナエウス・オクタウィウスは、その地が属州管轄であった法務官ティベリウス・クラウディウスから、サルディニアからの膨大な量の穀物を運び入れた。
§29.36.2horreaque non solum ea, quae iam facta erant, repleta, sed nova aedificata.
そして、すでに建てられていた倉庫が満たされただけでなく、新しい倉庫も建設された。
vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio, ut cum praetore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset.
軍隊には衣服が不足していたため、オクタウィウスに対し、法務官と交渉してその属州から何か調達して送ることができるかどうか取り計らうよう命令が下された。
§29.36.3ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa.
この件も決して遅滞なく処理され、短期間のうちに1200枚のトガと12000枚のチュニカが送られた。
§29.36.4aestate ea qua haec in Africa gesta sunt, P. Sempronius consul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit.
これらがアフリカで行われたのと同じ夏、ブルッティイ地方を属州管轄としていた執政官プブリウス・センプロニウスは、クロトン領内において行軍中に、ハンニバルと不意の戦闘で交戦した。
§29.36.5agminibus magis quam acie pugnatum est.
戦いは整えられた戦列によるというよりは、むしろ行軍中の部隊同士によって行われた。
Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti;
ローマ軍は撃退され、戦闘というよりは混乱によって、執政官の軍から約1200人が戦死した。
§29.36.6in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi.
彼らは慌てて陣営に退却したが、敵はそれを攻撃する勇気はなかった。
ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones admoveret, copias coniunxit.
しかし、翌日の夜の静けさの中、執政官はそこを出発し、前執政官プブリウス・リキニウスに自分の軍団を前進させるようあらかじめ伝令を送った上で、軍勢を合流させた。
ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta est,
こうして二人の将軍、二つの軍勢がハンニバルのもとに戻り、直ちに決戦が行われた。
§29.36.7cum consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animos faceret.
というのも、執政官にとっては兵力が倍増したことが、カルタゴ人にとっては最近の勝利が、それぞれに勇気を与えていたからである。
§29.36.8in primam aciem suas legiones Sempronius induxit, in subsidiis locatae P. Licinii legiones.
センプロニウスは自身の軍団を第一列に導き、プブリウス・リキニウスの軍団は予備兵力として配置された。
consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset;
執政官は戦闘の開始にあたり、もしその日に敵を打ち破ったなら、フォルトゥナ・プリミゲニアに神殿を奉納することを誓った。
§29.36.9composque eius voti fuit.
そして彼はその誓いを成就した。
fusi ac fugati Poeni, supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa.
カルタゴ軍は打ち破られて敗走し、四千人以上の武装兵が戦死、三百人に少し満たない者が生け捕りにされ、さらに馬四十頭と十一の軍旗が捕獲された。
perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
この敗戦に打撃を受けたハンニバルは、軍勢をクロトンへと退かせた。
§29.36.10Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam.
同じ頃、イタリアの別の側では、執政官マルクス・コルネリウスが、武力によってよりも、むしろ裁判の恐怖によってエトルリアを従わせた。 エトルリアは、ほぼ全体がマゴへと、そして彼を通じて体制変革の希望へと傾いていたのである。
§29.36.11eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati;
彼は元老院決議に基づくこれらの査問を、少しも私情に流されることなく公正に行い、自分自身で行ったか、あるいは自分たちの人々の離反についてマゴに使者を送った多くのエトルリア貴族たちが、最初は出廷していた者が有罪と宣告された。
§29.36.12postea conscientia sibimet ipsi exilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum, quae publicari poterant, pigneranda poenae praebebant.
その後、罪の意識から自ら亡命を選び、欠席のまま有罪を宣告された者たちは、身を隠したため、没収され得る財産だけが刑罰として差し押さえのために差し出されることになった。