§29.33.1maiorem igitur iam rem Syphax ratus, quam ut per praefectos ageret, cum filio iuvene — nomen Vermina erat — parte exercitus missa imperat, ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo invadat.
因此,西法克斯认为事态已不容通过将领们来处理,便派遣了一部分军队,由他的年轻儿子——名叫韦尔米纳——带领,命令他率军迂回,从后方袭击正全神贯注于他(西法克斯)的敌人。
§29.33.2nocte profectus Vermina, qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra.
韦尔米纳于夜间出发,准备从暗处发起袭击;而西法克斯则在白天沿着公开的路线移动营地,仿佛是要以正规阵势进行决战。
§29.33.3ubi tempus visum est, quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit.
当时间到了,那些被派去迂回的人看起来应该已经到达的时候,他自己也借助引向敌人的缓坡,既凭着兵力众多,又凭着后方准备好的伏兵,率领排成战战的军队向对面的山上挺进。
§29.33.4Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse derigit suos.
马西尼萨主要凭借对地形的信心(因为在这样的地形上他可以进行更有利的战斗),也亲自整顿了自己的队伍。
atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine, quae nimio maior erat, Syphacem iuvante.
战斗非常惨烈,且长时间胜负难料,地形和士兵的英勇支持着马西尼萨,而绝对优势的人数则支持着西法克斯。
§29.33.5ea multitudo divisa, cum pars a fronte urgeret, pars ab tergo se circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte, hinc ab tergo inclusis.
这股庞大的兵力一分为二,一部分从正面施压,一部分从后方包围,这给西法克斯带来了毫无疑问的胜利;对于被两面夹击的人来说,正面和后方甚至连逃跑的通路都没有。
§29.33.6itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti; ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto, in quem ex dissipata convenirent fuga.
因此,其余的步兵和骑兵或被杀或被俘;马西尼萨命令聚集在自己身边的约两百名骑兵分成三个小队突围,并预先指定了一个地方,供他们在分散逃跑后到那里集结。
§29.33.7ipse, qua intenderat, inter media tela hostium evasit; duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior in repugnando telis obruta et confixa est.
他自己朝着既定的方向,在敌人的乱箭和刀枪中脱身;另外两个小队被困住了,其中一队因恐惧向敌人投降,另一队在抵抗中更为顽强,最终被乱箭射倒并刺死。
§29.33.8Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim pervenit.
他通过不断改变行军路线,摆脱了几乎是亦步亦趋紧追不舍的韦尔米纳,最终迫使因厌倦和绝望而疲惫不堪的韦尔米纳放弃了追击;他自己带着六十名骑兵到达了小昔尔提斯。
§29.33.9ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae adventum in Africam consumpsit.
在那里,怀着多次夺回父亲王国的杰出抱负,他在迦太基商业城市与加拉曼特人之间度过了全部时光,直到盖乌斯·莱利乌斯和罗马舰队抵达非洲。
§29.33.10haec animum inclinant, ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exulis fortunae conveniens est.
这些情况使我倾向于相信,马西尼萨后来去见西庇阿时,也是带着适度而非庞大的骑兵卫队;因为前者的众多兵力适合于统治者,而现在的少数兵力则符合流亡者的境遇。