§29.33.1maiorem igitur iam rem Syphax ratus, quam ut per praefectos ageret, cum filio iuvene — nomen Vermina erat — parte exercitus missa imperat, ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo invadat.
したがって、シファクスは今やこの事態を、将軍たちを通じて処理するには大きすぎると考え、若い息子――名はウェルミナといった――に軍の一部を与えて派遣し、軍勢を迂回させて、自分に気を取られている敵を背後から攻撃するよう命令した。
§29.33.2nocte profectus Vermina, qui ex occulto adgressurus erat;
夜間に出発したウェルミナは、不意打ちを仕掛ける予定であった。
Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra.
他方、シファクスは昼間、公然たるルートを進んだが、それはあたかも正規の会戦で戦うかのようにして、陣営を移動させた。
§29.33.3ubi tempus visum est, quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit.
迂回させられた者たちがすでに到着したと見なされうる時間が来たと見えたとき、彼自身も、緩やかな斜面が敵へと導くままに、自らの兵数の多さを頼みにし、また背後に用意された伏兵を頼みにして、向かいの山を登るように戦闘隊形を進めた。
§29.33.4Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse derigit suos.
マシニッサは主として、自らがはるかに有利に戦うことができるその場所への信頼から、自らも味方の陣形を整えた。
atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine, quae nimio maior erat, Syphacem iuvante.
激しい戦いとなり、長い間勝敗は決しなかった。 場所と兵士たちの勇敢さがマシニッサを助け、はるかに勝る数の多さがシファクスを助けたからである。
§29.33.5ea multitudo divisa, cum pars a fronte urgeret, pars ab tergo se circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte, hinc ab tergo inclusis.
この軍勢が二手に分かれ、一部が前方から圧迫し、一部が背後から包囲したため、シファクスに確実な勝利をもたらした。 そして、こちら側からは前方、あちら側からは背後と、挟み撃ちにされた者たちには逃げ道さえ開かれていなかった。
§29.33.6itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti;
こうして残りの歩兵と騎兵は殺されるか捕らえられた。
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto, in quem ex dissipata convenirent fuga.
マシニッサは、自分の周りに固まった約二百人の騎兵を、部隊ごとに三つのグループに分け、分散した敗走から集まるべきあらかじめ定められた場所を指示して、突破するよう命じた。
§29.33.7ipse, qua intenderat, inter media tela hostium evasit;
彼自身は、進路を定めていた方向へ、敵の武器のただ中をすり抜けて逃れた。
duae turmae haesere;
二つの部隊は立ち往生した。
altera metu dedita hosti, pertinacior in repugnando telis obruta et confixa est.
一方は恐れから敵に降伏し、他方は抵抗においてより頑強であったが、飛び道具を浴びせられ、貫かれて全滅した。
§29.33.8Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit;
ほぼ彼の足跡を追って迫るウェルミナを、あちこちへと進路を曲げることでかわし、ついに退屈と絶望で疲弊させて追跡を断念せざるを得なくした。
ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim pervenit.
彼自身は六十人の騎兵とともに小シルトに到着した。
§29.33.9ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae adventum in Africam consumpsit.
そこで、父の王国を何度も奪還したという輝かしい自負を胸に抱きつつ、フェニキア人の商業地とガラマンテス人の間で、ガイウス・ラエリウスとローマ艦隊がアフリカに到来するまでの全時間を過ごした。
§29.33.10haec animum inclinant, ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam credam;
これらの出来事は、マシニッサがその後スキピオのもとへ赴いた際にも、大軍ではなくむしろ控えめな騎兵の護衛を伴っていたと私が信じるように、私の心を傾けさせる。
quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exulis fortunae conveniens est.
なぜなら、前者の多さは統治者にふさわしく、後者の少なさは亡命者の境遇にふさわしいからである。