Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §29.29.1-29.29.13

马西尼萨的合流与努米底亚王位之争

第 972 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在罗马哨所击败迦太基骑兵、西庇阿攻占一座非洲城市之际,盟友马西尼萨前来会师。这引发了对马西尼萨在努米底亚坎坷的王位继承史以及马扎埃图鲁斯篡夺王位过程的插叙。

§29.29.1hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuvenem, occiderunt.
这些人与迦太基骑兵交战,在实际战斗中杀死了少数,在追击逃跑者时杀死了大多数,其中也包括指挥官汉诺——一位高贵的青年。
§29.29.2Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit, §29.29.3ubi praeter cetera, quae extemplo in naves onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum servorumque capitum sunt capta.
西庇阿不仅蹂躏了周围的田野,还夺取了最近的一座相当富庶的非洲人城市,在那里,除了立即被装上运输船运往西西里的其他物资外,还俘获了八千名自由人和奴隶。
§29.29.4laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum adventus fuit Masinissae; quem quidam cum ducentis haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu tradunt venisse.
然而,在军事行动开始之初,马西尼萨的到来对罗马人来说是最令人高兴的;有些人传闻他带来的人马不超过二百名骑兵,而大多数人传闻他带来的是两千名骑兵。
§29.29.5ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere paulum ad enarrandum, quam varia fortuna usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno.
但是,由于此人在他那个时代的所有国王中是远为最伟大的,并且给罗马人的事业带来了极大的帮助,因此,稍微偏离主题来叙述他在失去和收复其父辈王国时经历了怎样多变的命运,似乎是值得的。
§29.29.6Militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat.
当他在西班牙为迦太基人作战时,他的父亲去世了;其名叫加拉。
regnum ad fratrem regis Oezalcem pergrandem natu — ita mos apud Numidas est — pervenit.
王位传给了国王的兄弟奥埃扎尔克斯,他年纪极大——努米底亚人中便有这样的习俗。
§29.29.7haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit.
不久之后,奥埃扎尔克斯也去世了,他的两个儿子中较年长的一位卡普萨(另一个还是个完全的孩子)继承了父亲的统治权。
§29.29.8ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, extitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio varia fortuna cum iis, qui tum obtinebant, certantis.
但是,由于他维持王位更多是凭着部族的法律,而非凭着他在部属中的威望或力量,于是出现了一个名叫马扎埃图鲁斯的人,他与王室并非没有血缘关系,来自一个始终充满敌意、且在争夺统治权上与当时掌握政权者互有胜负的家族。
§29.29.9is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
他煽动起对国王们怀有极大敌意的民众,公开设营,迫使国王下到战场为王位而战。
§29.29.10in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit; gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit.
在那场战役中,卡普萨与许多首领一同战死;马埃苏利亚人的整个部族都归顺了马扎埃图鲁斯的管辖和统治。
§29.29.11regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat.
然而,他没有采用国王的称号,而是满足于“监护人”这一谦逊的头衔,并称王室后代中幸存的男孩拉库马泽斯为国王。
§29.29.12Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis §29.29.13et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia praeparans adversus Masinissam.
他娶了一位迦太基贵族妇女(她是汉尼拔姐姐的女儿,最近刚嫁给国王奥埃扎尔克斯),以此期望与迦太基人结盟,并且通过派遣使节,他与西法克斯重建了古老的客群关系,准备了所有这些援助以对抗马西尼萨。

词汇与语法注释

  1. §29.29.1fugientes persecuti — 分词 `fugientes`(逃跑的人们)作为分词 `persecuti`(追击)的宾语。虽然 `persecuti` 与主句主语(`hi`)一致,但它与主动词 `occiderunt` 紧密结合,表示“追击并杀死”这一连贯动作。
  2. §29.29.4quem quidam cum ducentis... tradunt venisse — 关系代词 `quem` 是在由 `tradunt`(他们传闻)引导的间接引语(AcI,对格不定式结构)中充当不定式 `venisse` 的主语对格。其先行词为 `Masinissae`。`quidam`(有些人)与后文的 `plerique`(大多数人)形成对比,共同分担 `tradunt` 的主语。
  3. §29.29.5in amittendo recuperandoque paterno regno — 受介词 `in` 支配的动形容词(gerundive)结构。名词短语 `paterno regno`(父亲的王国)为夺格单数中性,在性、数、格上与动形容词 `amittendo` 和 `recuperando` 保持一致。
  4. §29.29.6Militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur — 给格现在分词 `Militanti` 修饰表示所属关系的给格代词 `ei`(他),指代马西尼萨。它在时间上界定了父亲去世的背景:“当他在西班牙为迦太基人作战时,他的父亲去世了”。
  5. §29.29.8familiae semper inimicae ac de imperio... certantis — 属格短语 `familiae... certantis` 充当性质(描写)属格,用以交代 `Mazaetullus` 的家族背景。`certantis` 是现在分词的单数属格形式,修饰阴性名词 `familiae`,表示该家族曾与当时掌握政权的人们进行争夺。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §29.29.1-29.29.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:29.29.1-29.29.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。