§29.29.1hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuvenem, occiderunt.
これらの者たちがカルタゴの騎兵と戦闘を交えたとき、実際の戦闘において少数、彼らが逃走するのを追跡して大部分を殺害し、その中には隊長のハノンという高貴な若者も含まれていた。
§29.29.2Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit,
スキピオは周囲の田野を略奪しただけでなく、すぐ近くの、十分に裕福なアフリカ人の都市をも占領した。
§29.29.3ubi praeter cetera, quae extemplo in naves onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum servorumque capitum sunt capta.
そこでは、直ちに輸送船に積まれてシキリアへと送られたその他の物資に加えて、自由人と奴隷を合わせて八千の頭数が捕虜となった。
§29.29.4laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum adventus fuit Masinissae;
しかし、軍事行動の初期においてローマ人にとって最も喜ばしかったのは、マシニッサの到来であった。
quem quidam cum ducentis haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu tradunt venisse.
彼について、ある人々は二百人以下の騎兵を率いて、多くの人々は二千人の騎兵隊を率いて来たと伝えている。
§29.29.5ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere paulum ad enarrandum, quam varia fortuna usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno.
だが、この人物は彼と同時代のあらゆる王たちの中で群を抜いて最も偉大であり、ローマの国益を最も助けたので、父祖の王国を失い、また奪還するにあたって、彼がどれほど多様な運命を経験したかを詳しく語るために、少し脇道にそれることは価値があると思われる。
§29.29.6Militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur;
彼がヒスパニアでカルタゴ人のために戦っている時に、その父が亡くなった。
Galae nomen erat.
その名はガラであった。
regnum ad fratrem regis Oezalcem pergrandem natu — ita mos apud Numidas est — pervenit.
王位は王の兄弟で極めて高齢のオエザルケスに伝わった。 ヌミディア人たちの間ではそのような慣習があったのである。
§29.29.7haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit.
それから間もなくオエザルケスも死亡すると、二人の息子のうち年長のカプサが、もう一人はまだ完全に子供であったが、父の支配権を継承した。
§29.29.8ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, extitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio varia fortuna cum iis, qui tum obtinebant, certantis.
しかし、彼が自身の部下たちの間での権威や実力によってというよりは、むしろ民族の法によって王位を保持していたため、マザエトゥルスという名の男が現れた。 彼は王族と血のつながりがないわけではなく、常に敵対していた、そして当時支配権を保持していた者たちと支配権をめぐって様々な運命のもとで争っていた家系の出身であった。
§29.29.9is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
彼は、王たちへの敵意が大きな影響力を持っていた民衆を煽り立て、公然と陣地を構えて、王に戦場へと赴き王位をめぐって戦うことを強いた。
§29.29.10in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit;
その戦闘でカプサは多くの有力者たちとともに戦死した。
gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit.
マエシュリ人の部族全体がマザエトゥルスの支配と権力に屈した。
§29.29.11regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat.
しかし、彼は王の称号は控え、「後見人」という控えめな称号に甘んじて、王家の血を引く生き残りであった少年のラクマーゼスを王と呼んだ。
§29.29.12Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis
また、カルタゴの貴婦人で、ハニバルの姉妹の娘であり、直近にはオエザルケス王と結婚していた女性を、カルタゴ人との同盟を期待して自分と結婚させた。
§29.29.13et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia praeparans adversus Masinissam.
そして、使節を派遣してシファクスとの古いもてなしの絆を更新し、これらすべての支援をマシニッサに対抗するために準備した。