§29.28.1expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.
军队登陆后,罗马人在最近的丘陵上安营扎寨。
§29.28.2iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein tumultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.
恐惧和惊慌现在不仅传到了沿岸地区(起初是因为看见了舰队,接着是因为上陆者的喧闹),而且传到了城市内部。
§29.28.3neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.
因为不仅是夹杂在妇女和儿童队伍中的人群四处挤满了所有的道路,连乡下人也把牲畜赶在自己前面,以至于你会说整个非洲正突然被遗弃。
§29.28.4urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant, terrorem inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit.
事实上,他们给城市本身带来的恐慌,比他们自己带去的还要大;特别是在迦太基,城里一片混乱,几乎就像城市已被攻陷一般。
§29.28.5nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant,
因为自执政官马尔库斯·阿蒂利乌斯·雷古鲁斯和卢基乌斯·曼利乌斯以来,在近五十年的时间里,他们除了见过曾向沿海地区发起登陆袭击的掠夺性舰队之外,没有见过任何罗马军队。
§29.28.6raptisque, quae obvia fors fecerat, prius recursum semper ad naves, quam clamor agrestes conciret, fuerat; §29.28.7eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit.
而且在抢夺了命运偶然呈现在眼前的物资后,他们总是在警报唤醒乡下人之前,就已经退回到了船上;因此,当时城中的逃亡和恐慌更加严重。
et hercule neque exercitus domi validus neque dux, quem opponerent, erat.
而且,说实在的,国内既没有强大的军队,也没有可以派去对抗敌人的将领。
Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, divitiis, regia tum etiam adfinitate longe primus civitatis erat; §29.28.8sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in Hispania meminerant, nec magis ducem duci parem quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse.
吉斯戈之子哈斯德鲁巴在出身、名望、财富以及当时与王室的姻亲关系上,都远非城邦中的其他人所能及,是当之无愧的第一人;但他们记得,他曾在那位西庇阿本人手下,在西班牙的几次战役中被击败并驱逐,因此他们认为,将领对将领的不相称,丝毫不亚于他们临时拼凑的军队与罗马军队的不相称。
§29.28.9itaque, velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est, portaeque raptim clausae et armati in muris vigiliaeque et stationes dispositae, ac nocte insequenti vigilatum est.
因而,仿佛西庇阿立时就要进攻城市一般,城中响起了拿起武器的呼喊,城门被仓促关闭,武装士兵部署在城墙上,岗哨和哨所设立完毕,随后的夜里人们通宵戒备。
§29.28.10postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque egredientes ex navibus missi, in stationes Romanorum inciderunt.
第二天,被派往海边进行侦察并骚扰从船上登陆之人的五百名骑兵,撞上了罗马人的哨所。
§29.28.11iam enim Scipio classe Uticam missa ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat praedatum.
因为西庇阿已经将舰队派往尤提卡,他自己从海边出发并没有推进太远,夺取了最近的丘陵;他既在合适地点的哨所里部署了骑兵,又派他们四处去田野掠夺。