Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §29.20.1-29.20.11

梅特卢斯提案的采纳与西庇阿调查团的派遣

第 963 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

元老院采纳了梅特卢斯的提案,决定派遣法官、十名使节及护民官前往调查西庇阿是否涉案,并在必要时将其召回。

§29.20.1haec quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris iactabantur, tamen vicit Q. Metelli sententia, qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit:
尽管这些事被纷纷议论,其中半真半假,也因此显得真切,但昆图斯·梅特卢斯的意见最终占了上风。
§29.20.2qui enim convenire, quem modo civitas iuvenem admodum unum recuperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem creaverit consulem, spe destinaverit Hannibalem ex Italia detracturum, §29.20.3Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, ex provincia revocari, cum ea, quae in se nefarie facta Locrenses quererentur, ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor, quod legato pepercisset, insimulari posset?
他在其他问题上同意马克西穆斯的看法,但在关于西庇阿的案子上持不同意见:因为,国家不久前才选出他——一个极其年轻的人,作为收复西班牙的唯一统帅,又在从敌人手中收复西班牙后,选举他为执政官以结束布匿战争,并寄予厚望,期待他能将汉尼拔赶出意大利并征服非洲,这样一个人,在洛克里人自己都说那些针对他们所犯下的滔天罪行并非在西庇阿在场时发生、且除了他因宽容副将而表现出的隐忍或大度之外无法对他提出任何指控的情况下,突然像对待昆图斯·普莱米尼乌斯那样,在未经申辩的情况下就几乎被定罪,并从行省召回,这怎么可能是合情合理的呢?
§29.20.4sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia provincia sorti evenisset, triduo proximo in provinciam proficisci; consules decem legatos, quos iis videretur, ex senatu legere, quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem; §29.20.5cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea, quae Locrenses facta quererentur, iussu aut voluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de provincia decedere iuberent; §29.20.6si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis, quos maxime idoneos praetor censuisset, in Africam proficiscerentur, tribuni atque aedilis, §29.20.7qui reducerent inde Scipionem, legati, qui exercitui praeessent, donec novus imperator ad eum exercitum venisset; §29.20.8si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque voluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque, ut proposuisset, gereret.
他的提议是:分得西西里行省的法官马克乌斯·蓬波尼乌斯应在接下来的三天内前往行省;执政官们应从元老院中选出十名他们认为合适的使节,与法官一同派遣,同时还要派遣两名平民护民官和一名平民市政官;法官应与该顾问团一起进行调查;如果洛克里人诉说所遭受的侵害是经普布利乌斯·西庇阿的授意或准许而发生的,他们应命令西庇阿离开行省;如果普布利乌斯·西庇阿已经渡海去了非洲,平民护民官们和市政官应与法官认为最合适的高级使节两名前往非洲——护民官和市政官是为了从那里把西庇阿带回来,而使节们则在新的统帅到达该军队之前负责指挥军队;如果马克乌斯·蓬波尼乌斯和十名使节查明那些事情既非出自普布利乌斯·西庇阿的授意也非出自其本意,那么西庇阿应留在军队中,按照他之前的计划继续进行战争。
§29.20.9hoc facto senatus consulto cum tribunis plebis actum est, aut conpararent inter se aut sorte legerent, qui duo cum praetore ac legatis irent; §29.20.10ad conlegium pontificum relatum est de expiandis, quae Locris in templo Proserpinae tacta ac violata elataque inde essent.
这项元老院决议通过后,与平民护民官进行了协商,让他们或是内部协商、或是通过抽签来决定哪两位将与法官和使节们同行;关于在洛克里的普洛塞庇娜神庙中被触动、亵渎并从中运走的器物的赎罪事宜,被提交给了祭司团。
§29.20.11tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus; aedilis plebis datus est, quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens non esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent.
与法官和十名使节同行的平民护民官是马克乌斯·克劳狄乌斯·马塞卢斯和马克乌斯·辛基乌斯·阿里门图斯;同时指派了一名平民市政官,如果西庇阿在西西里不听从法官的命令,或者已经渡海去非洲,护民官可以命令其逮捕西庇阿,并凭借神圣不可侵犯的特权将其带回。
prius Locros ire quam Messanam consilium erat.
他们的计划是先去洛克里,再去墨萨纳。

词汇与语法注释

  1. §29.20.2qui ... convenire ... eum ... revocari — 疑问副词 `qui`(如何、怎么)修饰无人称动词 `convenire`(是合宜的、合乎情理的),而夺格+不定式结构 `eum ... revocari` 则作为其主语。这个长句的结构是,由关系代词 `quem` 引导的多个关系从句(修饰西庇阿)最终汇聚到代词宾格 `eum` 上,作为不定式的主语。
  2. §29.20.5cum eo consilio — 名词 `consilium` 在此处并非指“计划、意图”,而是指“顾问团、委员会”,在本上下文中特指陪同法官的十人使节委员会。
  3. §29.20.11dicto audiens — `dicto audiens` 是拉丁语惯用语,意为“顺从的、听从命令的”,通常后接与格(此处为 `praetori`,即听从法官的命令)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §29.20.1-29.20.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:29.20.1-29.20.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。