Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §29.18.1-29.18.20

控诉掠夺普洛塞庇娜神殿与祈求赎罪

第 961 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

洛克里使者控诉罗马副将普莱米尼乌斯等人掠夺了普洛塞庇娜神殿的神圣财宝,从而在罗马军队内部引发了狂邪与惨烈的内讧。他们请求罗马元老院对普莱米尼乌斯进行审问,并使国家免受神明惩罚之累。

§29.18.1unum est, de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et vos audire et exsolvere rem publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, patres conscripti.
国父们,有一件事,我们心中深植的宗教敬畏迫使我们指名道姓地提出控诉,并且如果你们认为合适,我们希望你们能予以听取,并使你们的国家免于宗教罪责。
§29.18.2vidimus enim, cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis.
因为我们已经看到,你们是以何等庄严的仪式不仅崇敬你们自己的神明,而且接纳外国的神明。
§29.18.3fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello,
在我们这里有一座普洛塞庇娜的神殿,我相信关于这座神殿的神圣性,在皮洛斯战争时期已有某种传闻传到了你们那里。
§29.18.4qui, cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit; atque ita, pecunia in naves inposita, ipse terra est profectus.
他(皮洛斯)从西西里返回时,率领舰队经过洛克里,在因我们对你们的忠诚而对我们城邦犯下的其他丑恶罪行中,他也掠夺了普洛塞庇娜直至那一天都未被动过的宝藏;就这样,他把钱财装上船只,自己则从陆路出发了。
§29.18.5quid ergo evenit, patres conscripti?
国父们,那么后来发生了什么呢?
§29.18.6classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quae sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt.
第二天,舰队被一场极其可怕的风暴摧毁,所有装载神圣钱财的船只都被冲到了我们的海岸上。
qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thensauros Proserpinae referri iussit.
这位傲慢极极的国王被如此巨大的灾难所教训,终于承认神明的存在,并下令将所有搜集到的钱财送回普洛塞庇娜的宝库。
nec tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit.
然而,此后他再也没有遇到过任何顺遂的事,他被逐出意大利,在夜间鲁莽地进入阿尔戈斯时,因微贱而可耻的死亡而丧命。
§29.18.7haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia, quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur, §29.18.8ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros.
当你们的副将和军事护民官听到这些事,以及其他成千上万件并非为了夸大宗教畏惧、而是因女神显现的神威而经常被我们和我们的祖先证实并传述的事情时,他们仍毫不畏惧地敢于将亵渎的手伸向那些未被动过的宝藏,用这忌讳的战利品玷污了他们自己、他们的家宅以及你们的士兵。
§29.18.9quibus, per vos fidem vestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis, neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne, quod piaculi commiserunt, non suo solum sanguine sed etiam publica clade luant.
国父们,凭着你们的信义,在你们赎清他们的罪行之前,请不要在意大利或非洲开展任何军事行动,免得他们所犯下的罪过,不仅用他们自己的鲜血,而且用国家的灾难来偿还。
§29.18.10quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deae: aliquotiens iam inter se signis conlatis concucurrerunt; dux alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant.
然而,国父们,即便在现在,无论在你们的将领还是士兵中,女神的愤怒也从未平息:他们已经数次列阵交锋;一方的领袖是普莱米尼乌斯,另一方是两名军事护民官。
non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt, §29.18.11praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset.
他们之间用刀剑厮杀的激烈程度,不亚于与迦太基人作战,若非我们召来的西庇阿介入,他们本已用他们的疯狂给汉尼拔提供了收复洛克里的机会。
§29.18.12at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat; in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit.
然而,凭赫拉克勒斯起誓,狂邪正折磨着那些染指亵渎的士兵;难道在惩罚首领们自己时,就没有显现出女神的神威吗?
§29.18.13immo ibi praesens maxime fuit: virgis caesi tribuni ab legato sunt; legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus; §29.18.14recreatus dein legatus ex vulneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.
不,相反,神明在那里最为彰显:护民官被副将用笞棒抽打;随后副将落入护民官的阴谋陷阱,除了全身被割伤外,还被割去了鼻子和耳朵,在奄奄一息中被遗弃;接着,副将从伤痛中康复,将军事护民官套上锁链,继而抽打并施以一切对待奴隶的酷刑折磨后处死,随后还禁止埋葬死者。
§29.18.15has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet nec ante desinet omnibus eos agitare furiis, quam reposita sacra pecunia in thensauris fuerit.
女神从掠夺她神殿的人身上收取这些惩罚,在神圣的钱财被重新放回宝库之前,她绝不会停止用所有的复仇女神去折磨他们。
§29.18.16maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt.
从前我们的先祖在与克罗托内人的严酷战争中,因为神殿在城外,曾想把那笔钱财移到城内。
noctu audita ex delubro vox est, abstinerent manus: §29.18.17deam sua templa defensuram.
夜里,神龛中传来声音,要他们停下手来:女神会保护她自己的神殿。
quia movendi inde thensauros religio incussa erat, muro circumdare templum voluerunt.
因为从那里移动宝藏已被灌输了宗教畏惧,所以他们想用墙把神殿围起来。
ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia, cum subito conlapsa ruina sunt.
城墙已经筑到相当的高度,突然间却坍塌成废墟。
§29.18.18sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit;
但无论现在还是过去,以及在其他许多时候,女神要么保护了自己的居所和神殿,要么向侵害人征收了沉重的赎罪罚。
nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam vos, patres conscripti; §29.18.19ad vos vestramque fidem supplices confugimus.
国父们,除了你们,没有任何人能够、也不应当为我们遭受的不公复仇;我们作为哀求者逃往你们和你们的信义。
nihil nostra interest, utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis.
对我们来说,你们是允许洛克里留在那个副将和那个守备队之下,还是把我们交托给愤怒的汉尼拔和迦太基人惩罚,都没有任何区别。
non postulamus, ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis; §29.18.20veniat, coram ipse audiat, ipse diluat.
我们并不要求你们立刻相信我们,就好像是对待一个不在场的人,或在未审讯的情况下;让他来吧,让他当面听取,当面辩白。
si quicquam sceleris, quod homo in homines edere potest, in nos praetermisit, non recusamus, quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberetur scelere. ”
如果人对人所能施加的任何罪恶,他在我们身上有所遗漏,我们不仅不拒绝再次承受所有这些相同的事情(如果我们能承受的话),而且也同意免除他的一切神圣和人世罪责。

词汇与语法注释

  1. 29.18.1velimus — 由于置于关系从句 de quo ... velimus 中,此处的虚拟式现在时为整句话增添了委婉或可能性的语气。
  2. 29.18.9gesseritis — 表示禁止命令的虚拟式完成时。由 neque (et ne) 引导,表达了“无论在意大利还是非洲都绝不能开展军事行动”的强烈警告。
  3. 29.18.12in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit — 本句是一个修辞性的反问,或是一种让步式的对比(暗示乍看之下女神的神威似乎并未显现),用以引出下一句中直接的否定与转折:immo ibi praesens maxime fuit(不,相反,神明在那里最为彰显)。
  4. 29.18.19nihil nostra interest — 非人称动词 interest 的用法。在表示与某人有厉害关系时,须与物主代名词的夺格阴性单数形式(mea, tua, nostra 等)连用。此处意为“与我们的利益毫无关系”或“对我们而言没有任何区别”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §29.18.1-29.18.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:29.18.1-29.18.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。