Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §29.17.1-29.17.20

洛克里使节控诉普莱米尼乌斯的暴行

第 960 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

洛克里的使节在元老院前诉说他们的悲惨遭遇,流泪控诉副将普莱米尼乌斯和罗马士兵所犯下的残酷暴行与掠夺,称这些苦难甚至超过了他们在迦太基统治下所受的折磨。

§29.17.1senatu dato maximus natu ex iis: “scio, quanti aestimentur nostrae apud vos querellae, patres conscripti, plurimum in eo momenti esse, si probe sciatis, et quo modo proditi Locri Hannibali sint et quo modo pulso Hannibalis praesidio restituti in dicionem vestram; §29.17.2quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas iniurias ab legato vestro militibusque fieri.
元老院获准接见后,他们中年龄最大的一位说道:「国父们,我知道,我们的申诉在你们心目中受到多大程度的重视,其最大的关键在于,如果你们能确切地了解,洛克里是如何被出卖给汉尼拔的,以及在汉尼拔的守备队被驱逐之后,又是如何恢复到你们的统治之下的;因为如果背叛的罪责与公意毫无关联,而且显而易见,我们重归你们的统治不仅是出于我们的意愿,而且也是凭借我们的协助和勇气,那么,对于你们的副将和士兵向善良且忠实的盟友施加如此不公的屈辱,你们将会感到更加愤慨。
§29.17.3sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia, §29.17.4unius, ut coram P. Scipione, qui Locros recepit et omnium nobis recte perperamque factorum est testis, agatur; alterius, quod, qualescumque sumus, tamen ea, quae passi sumus, pati non debuimus.
但我认为,由于两个原因,我们两次背叛的原因应当推迟到另一个时间来探讨:其一,是为了能在收复了洛克里的普布利乌斯·西庇阿面前进行审议,他是我们一切善行和恶行的见证人;其二,是因为无论我们是怎样的人,我们都不应该遭受我们所遭受的那些痛苦。
§29.17.5non possumus dissimulare, patres conscripti, nos, cum praesidium Punicum in arce nostra haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos esse; sed quid illa sunt conlata cum iis, quae hodie patimur?
国父们,我们无法隐瞒,当我们的城堡里有迦太基守备队时,我们从守备队长哈米尔卡以及努米底亚人和非洲人那里遭受了许多丑恶和不公的对待;但那些事情与我们今天所遭受的相比,又算得了什么呢?
§29.17.6cum bona venia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id, quod invitus dicam.
国父们,我恳求你们怀着宽容的心,听一听我极其不情愿说出的话。
in discrimine est nunc humanum omne genus, utrum vos an Carthaginienses principes orbis terrarum videat.
全人类现在正处于一个十字路口,是看你们还是看迦太基人成为世界的统治者。
§29.17.7si ex iis, quae Locrenses aut ab illis passi sumus aut a vestro praesidio nunc cum maxime patimur, aestimandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos praeoptet.
如果根据我们洛克里人要么从他们那里遭受的、要么现在尤其是从你们的守备队那里遭受的行径来评估罗马与迦太基的统治,那么没有人不会宁愿选择他们而不是你们作为自己的主人。
§29.17.8et tamen videte quem ad modum in vos Locrenses animati sint.
然而,请看洛克里人对你们抱有怎样的情感。
cum a Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad vestrum imperatorem confugimus; cum a vestro praesidio plus quam hostilia patiamur, nusquam alio quam ad vos querellas detulimus.
当我们从迦太基人那里遭受小得多的伤害时,我们逃往了你们的将军;而当我们从你们的守备队那里遭受超越敌国对待的痛苦时,我们除了向你们诉苦之外,没有去过别的地方。
§29.17.9aut vos respicietis perditas res nostras, patres conscripti, aut ne ab diis quidem immortalibus, quod precemur, quicquam superest.
国父们,要么你们垂顾我们破灭的处境,要么我们甚至连向不朽的神明祈求的东西也没有留下了。
§29.17.10Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est praesidio.
副将昆图斯·普莱米尼乌斯率领守备队被派去从迦太基人手中收复洛克里,并与同一支守备队一起留在了那里。
§29.17.11in hoc legato vestro — dant enim animum ad loquendum libere ultimae miseriae — nec hominis quicquam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem neque Romani civis praeter habitum vestitumque et sonum Latinae linguae: §29.17.12pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam, quo ab Sicilia dividimur, ad perniciem navigantium circumsedisse fabulae ferunt.
在你们的这位副将身上——因为极度的悲惨赋予了自由发言的勇气——国父们,除了人的外形和样貌之外,没有任何人性的东西,除了装束、衣服和拉丁语的声音之外,也没有任何罗马公民的特征:他是一个瘟疫和野蛮的怪兽,正如传说中所说的那样,为了毁灭航海者,曾盘踞在将我们与西西里岛分开的海峡周围。
ac si scelus libidinemque §29.17.13et avaritiam solus ipse exercere in socios vestros satis haberet, unam profundam quidem voraginem tamen patientia nostra expleremus; nunc omnes centuriones militesque vestros — §29.17.14adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit — Pleminios fecit; §29.17.15omnes rapiunt, spoliant, verberant, vulnerant, occidunt, constuprant matronas, virgines, ingenuos raptos ex complexu parentium; §29.17.16cotidie capitur urbs nostra, cotidie diripitur; dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque, qui rapiuntur atque asportantur, ploratibus sonant.
如果仅仅是他一个人满足于对你们的盟友施加罪行和色欲以及贪婪,我们仍会以我们的隐忍去填满这一个深不可测的深渊;但现在,你们所有的百人队和士兵—— 他竟如此希望放纵与邪恶成为普遍之事——他把他们都变成了普莱米尼乌斯;他们所有人都抢夺、劫掠、殴打、伤害、杀戮,并奸污从父母怀中夺走的妇人、处女和自由民青年;每天我们的城市都被攻陷,每天都被劫掠;白天和黑夜,到处都回荡着被强行抓走并带走的妇女和儿童的哀号。
§29.17.17miretur, qui sciat, quo modo aut nos ad patiendum sufficiamus, aut illos, qui faciunt, nondum tantarum iniuriarum satietas ceperit.
知情者必定会感到惊讶,要么我们如何能够承受得住,要么那些施暴者何以对如此巨大的恶行至今还未感到厌倦。
neque ego exsequi possum nec vobis operae est audire, singuli quae passi sumus; communiter omnia amplectar.
我既无法一一详述,你们也无暇听取我们每个人所遭受的苦难;我将共同概括这一切。
§29.17.18nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae esse, nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiae superesse, quod in ullo, qui pati potuerit, praetermissum sit.
我敢断言,在洛克里没有任何一户人家,没有任何一个人免受伤害;我敢断言,对任何能够承受伤害的人,没有任何一种未被实施的犯罪、色欲或贪婪的形式剩下。
§29.17.19vix ratio iniri potest, uter casus civitati sit detestabilior, cum hostes bello urbem cepere, an cum exitiabilis tyrannus vi atque armis oppressit.
几乎无法权衡,对一个城邦来说,哪种命运更为可憎:是敌人通过战争攻陷城市,还是毁灭性的暴君用武力和武器压迫城市。
§29.17.20omnia, quae captae urbes patiuntur, passi sumus et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia, quae crudelissimi atque inportunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt, Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.
国父们,占领后的城市所遭受的一切,我们都曾遭受过,并且现在正遭受着;最残酷和最无礼的暴君对被压迫市民所施加的一切罪行,普莱米尼乌斯都施加在了我们、我们的孩子和我们的妻子身上。 」

词汇与语法注释

  1. §29.17.1quanti — 价值属格。它引导间接疑问从句 `quanti aestimentur nostrae apud vos querellae`(我们的诉求在你们中受到多大程度的重视),该从句与主句动词 `scio` 的宾语——宾格加不定式结构 `plurimum in eo momenti esse`(在这一点上有最大的重要性)相联系。其中 `in eo` 先行指代了紧随其后的条件从句 `si probe sciatis...`。
  2. §29.17.11hominis quicquam — 部分属格(分割属格)。名词 `hominis`(人)的属格修饰代词 `quicquam`(任何东西),(与否定词 `nec` 连用)意为“没有任何人性的特征”。在后半句 `neque Romani civis` 中,同样省略并需补出代词 `quicquam`,意为“也没有任何罗马公民的特征”。
  3. §29.17.13si ... satis haberet ..., expleremus — 虚拟语气未完成过去时构成的条件句,表示与现在事实相反的假设。条件从句(`satis haberet`)和主句(`expleremus`)均使用未完成过去时。其含意为:“如果仅他一人满足于实施这些罪行,我们尚能以忍耐来填满它(但实际上他并不满足,而是让所有士兵都参与其中,因此我们无法忍受)”。
  4. §29.17.18qui pati potuerit — 关系从句中的虚拟语气(完成时虚拟语气 `potuerit`),表示特征或限制。在此处的 `pati`(承受、遭受)意为“成为受害者”,整个短语指代“任何有能力承受此种伤害的人”(即在年龄、性别或身份上可能成为这些暴行受害者的任何人)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §29.17.1-29.17.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:29.17.1-29.17.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。