§29.16.1altera item res, prope aeque longo neglecta silentio, relata a M. Valerio Laevino est, qui privatis conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit; §29.16.2nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam praecipuam curam esse; nam praeterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni, quo conlatae pecuniae essent, pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi aerario nec plebe ad tributum sufficiente.
另一件同样被搁置了几乎同样长久、无人提及的事情,由马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯提出,他说,在自己和马尔库斯·克劳狄乌斯担任执政官期间由私人募集的资金,现在终于予以偿还是公平的;任何人都不应该感到奇怪,在涉及国家信义已作担保的事情上,他倾注了特别的关切;因为除了这桩资金筹集之事与那一年(即募集资金之年)的执政官有着切身的关系之外,他本人在国库空虚、平民无力承担税收时,也是提议以此种方式进行捐募的倡议者。
§29.16.3grata ea patribus admonitio fuit, iussisque referre consulibus decreverunt, ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam praesentem ii, qui tum essent, duas tertii et quinti consules numerarent.
这一提议受到了元老们的欢迎,他们命令执政官提交议案,并决议这笔资金应分三期偿还:第一期由当时的执政官立即支付,其余两期由第三年和第五年的执政官支付。
§29.16.4omnes deinde alias curas una occupavit postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum adventu vulgatae sunt.
随后,在使节们到来并公开了直到那一天为止一直不为人知的洛克里惨剧之后,所有其他的关切便被这一件事所占据。
§29.16.5nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritavit.
而激起人们愤怒的,与其说是普莱米尼乌斯的罪行,不如说是西庇阿在此事中的野心或疏忽。
§29.16.6decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes, ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
十名洛克里使节,满身污垢、衣衫褴褛,在执政官们正坐在集会场(Comitium)时,按照希腊人的习俗,递上作为求援者标志的橄榄枝,在审判台前哀声痛哭,伏地不起。
§29.16.7quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus, quae pati ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare, uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.
执政官们盘问时,他们说自己是洛克里人,遭受了副将昆图斯·普莱米尼乌斯和罗马士兵的如此对待,那是罗马人民甚至不愿看到大卡太基人遭受的苦难;他们恳求元老们允许他们觐见并诉说他们的悲惨遭遇。