§29.15.1cum de supplemento legionum, quae in provinciis erant, ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati.
当讨论到各行省军团的兵员补充时,一些元老院议员提出,既然由于神明的仁慈,恐惧终于得以消除,那么现在已经是时候不再容忍那些在局势动荡时以某种方式被默认的事了。
§29.15.2erectis expectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim, quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare,
元老们满怀期待,那些议员接着指出了十二个拉丁殖民地,这些殖民地在昆图斯·法比乌斯和昆图斯·富尔维乌斯担任执政官时,曾拒绝提供士兵。
§29.15.3eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent.
他们指出,在这些年里,那些忠诚顺从的同盟国因对罗马人民的忠诚与顺从而被每年连续不断的征兵消耗殆尽,而那些殖民地却仿佛因为荣誉和恩惠,已经享受了将近六年的兵役免除。
§29.15.4sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae, quam ira irritata est.
听到这话,元老们心中不仅唤醒了对这桩几乎被遗忘之事的记忆,更激起了他们的愤怒。
§29.15.5itaque nihil prius referre consules passi decreverunt, ut consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carseolis, Sora, Suessa, Setia, Circeis, Narnia, Interamna — hae namque coloniae in ea causa erant — Romam excirent; §29.15.6iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum plurimum dedisset populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret et equites centenos vicenos; §29.15.7si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque, ubicumque extra Italiam supplemento opus esset; §29.15.8si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari, priusquam imperata fecissent; §29.15.9stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus data — §29.15.10dari autem placere eandem quam populo Romano — deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum, priusquam magistratu abirent.
因此,元老们不容执政官先提出任何其他议案,便决议让执政官召集内佩特、苏特里乌姆、阿尔代亚、卡莱斯、阿尔巴、卡尔塞奥利、索拉、苏埃萨、塞蒂亚、塞尔凯伊、纳尔尼亚和因特拉姆纳——因为这些正是涉及此案的殖民地——的政务官和各十名首领来到罗马;执政官应命令他们,这些殖民地中,凡是在敌人入侵意大利以来向罗马人民提供过最多兵员的,必须提供该数目两倍的步兵,以及各一百二十名骑兵;如果有哪个殖民地无法凑齐该数目的骑兵,则允许用三名步兵代替一名骑兵;所选的步兵和骑兵应当尽可能从最富有的人中挑选,并送往意大利境外任何需要补充兵员的地方;如果他们中有人拒绝,元老院决定拘留该殖民地的政务官和使节,且在他们执行命令之前,即使他们请求,也不得允许他们觐见元老院;此外,每年向这些殖民地课征并征收每千阿斯中一阿斯的军饷税,并在这些殖民地按照罗马监察官提供的格式进行人口普查—— 且元老院决定提供与罗马人民相同的格式——并由各殖民地宣誓后的监察官在卸任前将结果呈报罗马。
§29.15.11ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque earum coloniarum consules cum milites stipendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac reclamare; §29.15.12negare tantum militum effici posse; vix, si simplum ex formula imperetur, enisuros; orare atque obsecrare, ut sibi senatum adire ac deprecari liceret.
根据这项元老院决议,当那些殖民地的政务官和首领们被召集到罗马,且执政官向他们课以士兵和税收时,他们纷纷拒绝并抗议,一个比一个更加激烈;他们声称无法凑齐这么多士兵,即使只课以按照格式规定的一倍数目,他们也难以完成;他们哀求并恳请允许他们觐见元老院以求宽恕。
§29.15.13nihil se, quare perire merito deberent, admisisse; sed si pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi Romani, ut plus militum darent, quam haberent, posse efficere.
他们说,自己并没有犯下任何理应遭受毁灭的罪行;但即使注定要灭亡,无论是他们自己的过错还是罗马人民的怒火,都无法让他们提供超出他们实际拥有的兵员。
§29.15.14consules obstinati legatos manere Romae iubent, magistratus ire domos ad dilectus habendos: nisi summa militum, quae imperata esset, Romam adducta, neminem iis senatum daturum.
执政官们态度坚决,命令使节们留在罗马,而政务官们回家去进行征兵:并宣布,除非将所命令的士兵全数带到罗马,否则任何人不会给予他们觐见元老院的机会。
§29.15.15ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis, per longam vacationem numero iuniorum aucto, haud difficulter est perfectus.
这样,由于觐见元老院和求宽恕的希望被切断,而在长期的免役中青年人数量有所增加的这十二个殖民地里,征兵工作毫无困难地完成了。