§29.14.1quamquam nondum aperte Africa provincia decreta erat, occultantibus id, credo, patribus, ne praesciscerent Carthaginienses, tamen in eam spem erecta civitas erat, in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse.
虽然非洲行省尚未公开决定分配——我相信,元老们隐瞒此事是为了不让迦太基人提前察觉——然而,城邦里的人们依然因这一希望而受到鼓舞:今年将在非洲进行战争,布匿战争的终结已经临近。
§29.14.2impleverat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant.
这一事态使人们的心中充满了迷信,他们既倾向于报告异兆,也倾向于相信它们。
§29.14.3eo plura vulgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam; Tarracinae portam, Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum; in aede Iunonis Sospitae Lanuvi cum horrendo fragore strepitum editum.
因此,更多的异兆被流传开来:人们看见了两个太阳,夜间也有光芒闪耀,在塞蒂亚看见一道火炬般的光芒从日出处延伸到西方;在泰拉基纳的一座城门,在阿纳尼亚的城门和许多地方的城墙被天雷击中;在拉努维乌姆的救星朱诺神庙里,伴随着可怕的巨响发出了异声。
§29.14.4eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit; et novendiale sacrum, quod de caelo lapidatum esset, factum.
为了禳除这些异兆,举行了一天的祈愿仪式;并且由于天降石雨,举行了九日的祭礼。
eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda, §29.14.5quam praeterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, praegressus actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinae iam esse.
此外,还加上了关于迎娶伊达山神母(西布莉)的商议,关于她,除了使节之一马尔库斯·瓦莱里乌斯提前赶回并宣布她立刻就会到达意大利之外,最新的消息也已传来,称她已经抵达泰拉基纳。
§29.14.6haud parvae rei iudicium senatum tenebat, qui vir optimus in civitate esset; §29.14.7veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos.
元老院正面临着一项绝非小事的评判:谁是城邦中最优秀的人;每个人无疑都更渴望在这个问题上为自己赢得真正的胜利,而不是通过元老院或平民的投票被授予任何指挥权或荣誉。
§29.14.8P. Scipionem Cn. f. eius, qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse.
普布利乌斯·西庇阿,即在西班牙阵亡的那个格奈乌斯之子,当时还是个未达财务官任职资格的年轻小伙,却被他们判定为整个城邦所有好人中最优秀的人。
§29.14.9id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam.
他们是在何种美德的引导下做出如此判定的,正如最接近那个时代记忆的撰述者们所传下来的那样,我也很乐意传给后世;但我绝不愿通过推测来把自己的见解强加给一桩被岁月尘封的旧事。
§29.14.10P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae iussus, isque eam de nave accipere et in terram elatam tradere ferendam matronis.
普布利乌斯·科尔内留斯被命令与全体已婚妇女一同前往奥斯提亚迎接女神,并由他负责从船上接下女神,在把她抬上陆地后,移交给妇女们去抬送。
§29.14.11postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum nave evectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram.
当船只抵近台伯河口时,他正如受命的那样,乘船驶入外海,从祭司手中接过了女神,并把她送到了陆地上。
§29.14.12matronae primores civitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit.
城邦里最显贵的已婚妇女们迎护了她,在这些人中,尤以克劳狄娅·昆塔一人的名字最为瞩目;据传,她先前的名声曾有争议,但这一神圣的侍奉使她的贞洁在后世显得更加熠熠生辉。
§29.14.13eae per manus succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis, qua praeferebatur, atque accenso ture, precantes, ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae, quae est in Palatio, pertulere deam pr.
她们手递手地依次传递,而全体城民也倾城而出前来迎接,在她被抬过的地方,门前都摆放着香炉并点燃香火,众人祈求她能心甘情愿且降福地进入罗马城。
§29.14.14non. Apr.
她们将女神送入位于帕拉蒂乌姆山的胜利神庙,时间是在前一天四月的纳那。
, isque dies festus fuit.
这一天成为了节日。
populus frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalensia appellata.
市民们纷至沓来,将礼物送到帕拉蒂乌姆山的女神庙,并举行了圣餐宴和被称为“美加伦西亚”的竞技会。