§29.1.1Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque.
西庇阿抵达西西里后,对志愿兵进行了整编并分设百人队。
§29.1.2ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore, inermes circa se habebat, ignorantes, quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur.
在他们之中,他将三百名正值青春壮年、体格健壮的青年不着武装地留置于自己身边,而这些人并不清楚自己既未编入百人队也未发给武装,究竟是要被派作何用。
§29.1.3tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites, qui secum in Africam traicerent, legit, diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati adessent, edixit.
随后,他从整个西西里的青年中,挑选了三百名在出身和财富上均属一流的骑兵随他渡海前往非洲,并向他们宣布了应当备齐马匹与武器装备前来集结的日期。
§29.1.4gravis ea militia procul domo terra marique labores multos magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat.
这一远离家乡、在陆地和海上皆会带来诸多劳苦与巨大危险的军役显得十分艰巨;这一忧虑不仅困扰着他们本人,也困扰着他们的父母和亲属。
§29.1.5ubi dies, quae edicta erat, advenit, arma equosque ostenderunt.
当指定的日期到来时,他们出示了武器和马匹。
tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere eam militiam; §29.1.6si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri, quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent, quid sentirent; cum bona venia se auditurum.
这时西庇阿说道,有人向他报告,西西里的部分骑兵对这一艰苦而严酷的军役感到畏惧;如果有人抱有这样的想法,他宁愿他们当场向自己承认,也不愿他们日后抱怨并成为对国家而言懒惰且无用的士兵;让他们吐露自己的真实想法,他会宽大予以倾听。
§29.1.7ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi, utrum vellet, liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei: §29.1.8“quoniam igitur, adulescens, quid sentires, non dissimulasti, uicarium tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.
当他们中的一人敢于说出,如果让自己自由选择的话,他完全不想服兵役时,西庇阿对他说: “年轻人,既然你没有隐瞒自己的想法,那么我就为你安排一个替补者,你可以将自己的马匹、武器以及其他军用装备交给他,并立即带他从这里回家,负责训练并让他接受骑马和武器的使用指导。
” §29.1.9laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat, tradit.
” 见其欣然接受这一条件,西庇阿便将他留在身边未着武装的三百人中的一人交给了他。
ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere.
当其余的人看到这名骑兵在将军的恩准下以此种方式免除兵役时,众人纷纷为自己开脱并接受了替补者。
§29.1.10ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa.
这样,在没有动用公款的情况下,罗马骑兵便替补了这三百名西西里人。
docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum, qui ita non fecisset.
西西里人负责对其进行指导和训练,因为将军曾发布布告:未如此做的人将亲自服役。
§29.1.11egregiam hanc alam equitur evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse.
据说这支优秀的骑兵队后来表现卓越,并在多场战斗中对国家提供了协助。
§29.1.12legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant, §29.1.13quos cum optima disciplina institutos credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum: nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo.
随后,当他视察各军团时,从中选拔了服役期最长的士兵,尤其是曾在统帅马尔切鲁斯手下服役过的那些人,他不仅相信这些人接受过极其优良的纪律训练,而且由于长期的叙拉古围攻战,他们在攻城方面也最富经验:因为他心中所盘算的绝非小事,而是已经在筹划摧毁迦太基。
§29.1.14inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.
随后,他将军队分散驻扎在各个城镇;向西西里的各城市征集谷物,对从意大利运来的粮食则予以节省;他修缮了旧船,并派遣盖乌斯·莱利乌斯率领它们前往非洲进行掠夺;新船则在帕诺尔穆斯拖上岸,因为它们是用湿木材匆忙建造的,以便让它们在干燥的地方越冬。
§29.1.15praeparatis omnibus ad bellum Syracusas nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas venit.
在战争的一切准备工作就绪后,他来到了因大战乱而尚未完全恢复平静的叙拉古。
§29.1.16Graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi, qua per bellum ceperant, retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant.
希腊人要求收回元老院已允诺归还给他们的财产,而一些意大利裔的人正以战争期间夺取这些财产时的同样暴力强行占有着它们。
§29.1.17omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit.
西庇阿认为维护国家信誉是首要任务,他部分通过布告,部分通过对那些执意维持不法占有的人做出判决,将财产归还给了叙拉古人。
§29.1.18non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt.
这件事不仅受到他们本人的欢迎,也受到西西里所有人民的感激,因此他们更加不遗余力地对战争提供协助。
§29.1.19eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto.
同年夏天,在西班牙,由于伊莱尔格特人因迪比利斯的煽动,爆发了一场巨大的战争,其原因无非是出于对西庇阿的赞赏而对其他统帅产生了轻蔑之情。
§29.1.20eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis rebatur: eo nec ii Hispaniam caesis Scipionibus alium, quem mitterent, habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum.
他认为,在其余统帅均被汉尼拔杀害之后,西庇阿是罗马人仅存的唯一将领:因此,在西庇阿兄弟阵亡后,他们没有其他人可以派往西班牙,而当意大利的战局更加紧迫时,他便被召回以对抗汉尼拔。
§29.1.21praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia ut inconditam turbam tironum esse.
除了罗马人在西班牙只有统帅的空名之外,老兵部队也已从那里撤走;一切都处于惊恐之中,宛如一群无纪律的新兵散兵。
numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore.
永远不会再有这样解放西班牙的机会了。
§29.1.22servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, §29.1.23nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul.
直至今日,他们不是臣属于迦太基人,就是臣属于罗马人,既非轮流服侍此方或彼方,而是有时同时服侍双方。
§29.1.24pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque.
迦太基人已被罗马人驱逐;如果西班牙人齐心协力,罗马人也同样可以被驱逐,从而使西班牙永远免受一切外来统治,回归祖先的风俗和礼仪。
§29.1.25haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos.
通过述说这些及类似的话语,他不仅煽动了本族人,还煽动了邻近的奥塞塔尼人,以及其他与自己和他们接壤的民族。
§29.1.26itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.
于是,在几天之内,三万名步兵和大约四千名骑兵聚集在指定的塞德塔尼亚领地。