Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.46.1-28.46.16

西庇阿出航与汉尼拔的铭功碑

第 943 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

西庇阿率志愿兵前往西西里,罗马因战费不足出售坎帕尼亚土地,并应对马戈占领热那亚的威胁。布鲁提乌姆因疫病而无重大战事,汉尼拔在拉基尼亚的朱诺神庙建立祭坛,刻下其功绩。

§28.46.1profectus in Siciliam est triginta navibus longis voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis.
西庇阿率领三十艘战船出发前往西西里,船上搭载了大约七千名志愿兵。
§28.46.2et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit.
此外,普布利乌斯·利基尼乌斯来到布鲁提乌姆,接管了两支执政官军队。
§28.46.3ex iis eum sibi sumpsit, quem L. Veturius consul habuerat; Metello, ut, quibus praefuisset legionibus, iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit.
他在其中为自己选择了执政官卢基乌斯·维图里乌斯此前拥有的那一支;而对于梅特鲁斯,他允许其继续指挥此前所带领的军团,因为他认为梅特鲁斯与那些习惯于其指挥的人一起行动会更容易成功。
§28.46.4et praetores diversi in provincias profecti.
法务官们也各自出发前往自己的属州。
et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi, §28.46.5indicio quoque permisso, qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum quantae pecuniae ager indicatus esset pars decuma.
由于战争缺乏资金,财务官们被命令将从希腊壕沟延伸至海边的坎帕尼亚领地予以出售,并允许提供揭发信息,使原属于坎帕尼亚公民的土地收归罗马人民公有;揭发者的奖金定为所揭发土地价值的十分之一。
§28.46.6et Cn. Servilio praetori urbano negotium datum, ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animadverteretque in eos, qui alibi habitarent.
城市法务官格奈乌斯·塞尔维利乌斯被授命负责确保坎帕尼亚公民居住在元老院决议允许他们居住的地方,并对居住在别处的人进行惩处。
§28.46.7eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, §28.46.8duo ferme equitum traiecit Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit.
同年夏天,哈米尔卡之子马戈从他冬营的小巴利阿里群岛出发,将选拔出的青年载上舰队,以大约三十艘有嘴战船和许多运输船渡海前往意大利,载有一万二千名步兵和大约二千名骑兵,并且由于没有守备队保护海岸,他以突然袭击占领了热那亚。
inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit.
随后,他将舰队驶向阿尔卑斯利古里亚人的海岸,试图看看是否能在那里制造一些动乱。
§28.46.9Ingauni — Ligurum ea gens est — bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis.
因高尼人——这是利古里亚人的一个部族——当时正与埃潘特里山民交战。
§28.46.10igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, §28.46.11ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare.
因此,这名迦太基人(马戈)在阿尔卑斯小镇萨沃纳安置了战利品,并留下了十艘战船在停泊地进行防卫,其余的船只则因有传言称西庇阿即将渡海而被送回迦太基以防卫海岸;他自己则与他更希望争取的因高尼人结盟,开始进攻山民。
et crescebat exercitus in dies, ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus.
随着他的名声四播,高卢人从各处汇集而来,军队人数与日俱增。
§28.46.12ea res litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam ingentem accendit patribus.
这一事态通过斯普里乌斯·鲁克雷蒂乌斯的书信被得知后,在议员们心中燃起了极大的忧虑,他们担心,如果仅仅是换了统帅,却从那里又兴起另一场同样规模的战争,那么两年前哈斯德鲁巴及其军队的覆灭,就会让他们白白高兴一场。
§28.46.13itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum, ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet.
因此,他们命令前执政官马尔库斯·利维乌斯将志愿奴隶军从埃特鲁里亚调往阿里米努姆,并给法务官格奈乌斯·塞尔维利乌斯下达任务:如果他认为符合国家利益,就命令两个城市军团撤出城市,并将命令权授予他认为合适的人。
M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit.
马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯将这些军团带到了阿雷提乌姆。
§28.46.14eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae.
在那几天,大约八十艘迦太基的运输船在撒丁岛附近被负责该属州的格奈乌斯·奥克塔维乌斯俘获。
eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit.
科利乌斯记载,这些船只装满了送往汉尼拔的麦子和给养;而瓦莱里乌斯则称,这些船只是在将埃特鲁里亚的战利品和阿尔卑斯利古里亚山民俘虏运往迦太基的途中被俘获的。
§28.46.15in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum.
在布鲁提乌姆,那一年几乎没有发生什么值得纪念的事。
pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit.
一场疫病以同等致命的威力袭击了罗马人和迦太基人,唯独迦太基军队在疾病之外还遭受了饥荒的折磨。
§28.46.16propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.
汉尼拔在拉基尼亚的朱诺神庙附近度过了夏天,并在那里建立并献纳了一座祭坛,上面刻有巨大的功绩碑文,分别用迦太基文和希腊文雕刻。

词汇与语法注释

  1. §28.46.3Metello, ut, quibus praefuisset legionibus, iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit. — permisit 带有与格 Metello 以及名词性从句 ut ... praeesset。ratus 是分词,引导夺格不定式结构 [eum(= Metellum)] facilius ... rem gesturum [esse],表示原因(“因为认为……”)。quibus ... legionibus, iis 是一种先行词被合并入关系从句的结构(等同于 iis legionibus, quibus ...)。
  2. §28.46.5qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset — 由连词 uti(= ut)引导的名词性从句解释了前文 indicio quoque permisso(也允许提供揭发信息)的具体内容(即“即……”)。qui ager ... 是关系形容词用法,意为 is ager qui ...(“曾属于坎帕尼亚公民的土地”),修饰主句中的主语 is。
  3. §28.46.12ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur — ne ... forent laetati(虚拟式过去完成时)是由主句动词 curam accendit(燃起忧虑)引导的表示忧虑的从句(“担心[他们]白白高兴”)。条件从句 si ... oreretur(虚拟式未完成过去时)表示从过去视角来看的未来事件,或某种持续性的假设(“如果兴起另一场……战争”),因主句动词为过去时(accendit)而遵循时态呼应法则,使用未完成过去时。
  4. §28.46.14eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit. — tradit 意为“记载/传述”,以 Coelius(科利乌斯)和 Valerius(瓦莱里乌斯)为主语。它以 eas [naves] 为共同的直接宾语,以 captas 为宾语补足语(“传述它们被俘获”),并用不同的修饰语——形容词 onustas(装满的)和现在分词 portantes(运送的)——并列描述了两位历史学家所记载的船只装载情况。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.46.1-28.46.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.46.1-28.46.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。