§28.7.1Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant, sed serius Platoris fraude ex specula elati; et inpari maritumis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus.
腓力也曾受到奥雷乌斯升起的烽火的警告,但由于普拉托尔的欺诈,这些烽火从瞭望台上升起得太晚了;而且由于海上力量处于劣势,舰队要接近该岛绝非易事。
§28.7.2ita res per cunctationem omissa.
于是,由于犹豫不决,这件事被放弃了。
ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus; nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat.
他一收到信号,就积极地动身去增援哈尔基斯;因为哈尔基斯本身虽然是同一座岛屿上的城市,但被如此狭窄的海峡所隔开,以至于它通过一座桥与大陆相连,陆路的通道比海路更为便利。
§28.7.3rediit igitur Philippus ab Demetriade Scotussam.
因此,腓力从德米特里乌斯返回斯科图萨。
inde de tertia vigilia profectus deiecto praesidio fusisque Aetolis, qui saltum Thermopylarum insidebant, cum trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit.
他从那里在第三更天出发,击退并击散了占领温泉关通道的埃托利亚人守备队,当他把惊恐的敌人逼进赫拉克利亚后,他自己仅用一天时间就急行军六十多英里,抵达了福基斯的埃拉提亚。
§28.7.4eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur.
几乎在同一天,奥蓬斯人的城市被阿塔罗斯王攻占并遭到掠夺。
concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite expertibus regiis direptum fuerat.
苏尔皮基乌斯已将该城作为战利品让给国王,因为几天前,奥雷乌斯已被罗马士兵掠夺,而国王的军队未得任何份额。
§28.7.5Romana classis Oreum sese receperat et Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, §28.7.6adeoque inprovisa res fuit, ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit.
罗马舰队已退回奥雷乌斯,而阿塔罗斯不知道腓力的到来,正忙于向显贵们征收钱财以消磨时间,事情是如此出乎意料,以至于要不是一些克里特人碰巧为了搜寻草料而走得离城较远、在远处望见了敌人的队伍,他们本来是会被全歼的。
§28.7.7Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit.
阿塔罗斯在未披甲且队伍混乱的情况下,一路狂奔奔向大海和船只,正当他们艰难地把船只从陆地推向海里时,腓力突然赶到,给船员们带来了来自陆地的混乱。
§28.7.8inde Opuntem rediit deos hominesque accusans, quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset.
腓力随后返回奥蓬斯,他怨天尤人,因为这件近在眼前的重大成功(俘获王)竟然与他失之交臂,从他眼前被夺走了。
§28.7.9Opuntii quoque ab eadem ira increpiti, quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent.
奥蓬斯人也因同样的愤怒而受到斥责,因为他们本可以把围城战拖延到他到来,却在刚一看到敌人时就近乎自愿地投降了。
compositis circa Opuntem rebus Thronium est profectus.
在理顺了奥蓬斯周围的事务后,他动身前往特罗尼乌姆。
§28.7.10et Attalus primo Oreum est profectus; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit.
至于阿塔罗斯,他首先前往奥雷乌斯;随后,当有传闻称比提尼亚国王普鲁西亚斯已入侵其王国领土时,他便放弃了罗马的事务和埃托利亚战争,渡海前往亚洲。
§28.7.11et Sulpicius Aeginam classem recepit, unde initio veris profectus erat.
苏尔皮基乌斯也将舰队撤回至爱琴娜,那是他春季开始时出发的地方。
§28.7.12haudmaiore certamine, quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Thronium cepit.
腓力以不大于阿塔罗斯攻占奥蓬斯时的战斗,夺取了特罗尼乌姆。
incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis vastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello.
那座城市居住着来自弗提奥提斯的底比斯的难民;当他们的城市被腓力攻占、他们逃去投奔埃托利亚人时,埃托利亚人在这座因同一位腓力的前一次战争而荒废和被遗弃的城市中,给他们提供了这个住所。
§28.7.13tum ab Thronio, sicut paulo ante dictum est, recepto profectus Tithronion et Drymias, Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit.
随后,正如刚才所说,他从收复的特罗尼乌姆出发,攻占了多里斯的两个无名小镇提特罗尼乌姆和德律米亚斯。
inde Elatiam, iussis ibi se opperiri Ptolemaei Rhodiorumque legatis, venit.
接着,他命令普托勒迈斯和罗德斯人的使节在那里等候他,然后来到了埃拉提亚。
§28.7.14ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur — adfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque —, nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Elios adgredi statuisse.
当他们在那里商讨结束埃托利亚战争时——因为使节们最近刚参加了在赫拉克利亚举行的罗马人与埃托利亚人的会议——传来消息,马卡尼达斯已决定进攻正在准备奥林匹亚盛大运动会的伊利斯人。
§28.7.15praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis, se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, §28.7.16paci facturum, cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit.
他认为必须首先处理此事,便打发使节们带着友善的答复回去,声明自己既不是那场战争的起因,而且只要在公正和体面的条件下被允许,他也不会成为和平的阻碍;随后他率领轻装部队出发,穿过波奥提亚下到麦加拉,再从那里下到哥林多,在当地补给粮食后,前往弗利乌斯和斐涅乌斯。
§28.7.17et iam cum Heraeam venisset audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam ibi ratus se inventurum.
当他已经到达赫拉亚时,听闻马卡尼达斯因害怕他逼近的传言而逃回拉栖代梦,他便前往埃基乌斯参加亚该亚人的会议,同时他认为自己会在那里找到被召来的迦太基舰队,以便在海上也能有所作为。
§28.7.18paucis ante diebus Is inde Oxeas traiecerant Poeni; inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti, ne ad se iretur et intra Rhium — fauces eae sunt Corinthii sinus — opprimerentur.
几天前,迦太基人已从那里渡海前往奥克塞亚群岛,此后又前往阿卡纳尼亚人的港口,因为在听闻阿塔罗斯和罗马人已从奥雷乌斯出发后,他们害怕敌人会朝自己而来,并且在里乌姆(这是哥林多湾的入口)内被一举歼灭。