§28.5.1principio aestatis eius, qua haec sunt gesta, P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae, sicut ante dictum est, hibernassent, Lemnum inde classe iuncta — Romanae quinque et viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta erant — transmiserunt.
在进行这些事务的夏天之初,正如前文所述,前执政官普布利乌斯·苏尔皮基乌斯和阿塔罗斯国王在埃吉纳度过冬季后,从那里率领联合舰队——罗马有二十五艘五级战船,国王有三十五艘——渡海前往雷姆诺斯岛。
§28.5.2et Philippus, ut, seu terra seu maria obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit.
腓力为了随时做好准备,无论是在陆地上还是在海上迎击敌人,他自己下到海边的德米特里阿斯,并宣布了军队在拉里萨集结的日期。
§28.5.3undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt.
由于国王到来的传闻,各同盟国的使节从四面八方聚集到德米特里阿斯。
§28.5.4sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur.
因为埃托利亚人不仅因与罗马结盟,而且在阿塔罗斯到来之后也士气大振,并在抢掠邻近地区。
nec Acarnanes solum Boeotique §28.5.5et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris terrebat.
不仅阿卡纳尼亚人和玻俄提亚人,以及居住在优波亚的人处于极大的恐惧中,亚该亚人也同样如此;对亚该亚人来说,除了埃托利亚战争之外,拉刻达伊蒙的僭主马查尼达斯也在他们不远处设立营地,威胁着阿尔戈斯人的边境。
§28.5.6hi omnes, suis quisque urbibus, quae pericula terra marique portenderentur, memorantes auxilia regem orabant.
所有人都在讲述陆地和海上对他们各自城市所预示的危险,并恳求国王提供援助。
§28.5.7ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros.
甚至连他自己的王国里传来的也不是平静的消息:斯克迪莱杜斯和普莱乌拉图斯已经开始行动,而且色雷斯人中尤其是麦多伊人,如果任何远方的战争牵制了国王,他们就会入侵最邻近马其顿的地区。
§28.5.8Boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.
事实上,玻俄提亚人和希腊内陆的诸民族报告说,温泉关的隘口(此处狭窄的咽喉限制了通路)正被埃托利亚人用壕沟和壁垒阻断,以便不让腓力通过去防卫同盟国的城市。
§28.5.9vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant.
即使是懒散的领袖,面对周围如此多的骚乱也足以被唤醒。
legationes dimittit pollicitus, prout tempus ac res sineret, omnibus laturum se auxilium; §28.5.10in praesentia, quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum.
他打发走使节,承诺只要时间和情况允许,他就会向所有人提供援助;目前,作为最紧迫的事情,他向佩帕雷托斯城派遣了一支守备队,因为从那里传来消息称,阿塔罗斯从雷姆诺斯率领舰队渡海过来,抢劫了城市周围的所有田地。
§28.5.11Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltastis — pelta caetrae haud dissimilis est — Chalcidem mittit; §28.5.12additi quingenti Agrianum, ut omnes insulae partes tueri posset.
他派遣波吕凡塔斯率领一支人数适中的队伍前往玻俄提亚,同样派遣国王的一位将领梅尼普斯率领一千名轻盾兵——轻盾与西班牙圆盾并无太大差别——前往哈尔基斯;又增加了五百名阿格里安人,以便他能够防守岛屿的所有部分。
ipse Scotussam est profectus, eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit.
他自己出发前往斯科图萨,并下令将马其顿的军队从拉里萨转移到该地。
§28.5.13eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli venturum.
在那里,传来消息说,埃托利亚人已在赫拉克利亚召集会议,阿塔罗斯国王将前往那里共同商讨战争的全局大计。
§28.5.14hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit.
为了用突然的到达来打乱这次集会,他率军强行军前往赫拉克利亚。
§28.5.15et concilio quidem dimisso iam venit; segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis Scotussam copias reducit.
然而,当他到达时,会议其实已经散会;尽管如此,他依然彻底摧毁了已经接近成熟的庄稼,特别是在埃尼亚内斯湾一带,然后将军队撤回斯科图萨。
ibi exercitu omni relicto cum cohorte regia Demetriadem sese recipit.
在把所有军队留在那里之后,他率领国王卫队返回了德米特里阿斯。
§28.5.16inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent; §28.5.17ipse in Tisaeo — mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi — speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet.
从此地开始,为了能够应对敌人的所有行动,他派遣人员前往福基斯、优波亚和佩帕雷托斯,让他们选择高处,以便从那里能看到高高升起的烽火;他自己则在蒂赛翁山(这是一座山顶极高的雄伟高山)上设立了瞭望哨,以便在远处升起火光时,能在一瞬间获得敌人正在策划何种行动的信号。
Romanus imperator §28.5.18et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est.
罗马将领与阿塔罗斯国王从佩帕雷托斯渡海前往尼凯亚;从那里,他们将舰队驶向优波亚的奥雷乌斯城,该城位于从德米特里阿斯湾前往哈尔基斯和尤里普斯方向的优波亚城市中,左侧的第一座。
§28.5.19ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.
因此,阿塔罗斯和苏尔皮基乌斯之间达成协议,由罗马人从海上、国王的军队从陆上发起进攻。