§28.4.1laeta et ipsis, qui rem gessere, urbis eius oppugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum ingentem turbam captivorum prae se agentes fecerunt.
围攻该城不仅让亲自执行任务的人感到高兴,也让总司令及其他军队感到欣喜;他们在身前赶着庞大的囚犯队伍,使自己的归来显得十分壮观。
§28.4.2Scipio conlaudato fratre cum, quanto poterat verborum honore, Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset, §28.4.3quia et hiems instabat, ut nec temptare Gades nec disiectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit, dimissisque in hiberna legionibus, §28.4.4L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis ipse Tarraconem concessit.
西庇阿在称赞了弟弟之后,用尽其所能表达的最大赞誉,将他弟弟攻占的奥隆吉斯与他自己攻占的迦太基相提并论,因为冬季也迫在眉睫,使他既无法进攻加德斯,也无法追击哈斯德鲁巴那分散在行省各处的军队,他将所有军队撤回近西班牙,并在将各军团遣散至冬营后,派弟弟卢基乌斯·西庇阿与敌方将军汉诺及其他贵族俘虏一同前往罗马,他自己则退往塔拉科。
§28.4.5eodem anno classis Romana cum M. Valerio Laevino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit.
同年,前执政官马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯率领罗马舰队从西西里渡海至非洲,在乌提卡和迦太基的领地内进行了大范围的劫掠。
§28.4.6extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt.
在迦太基领土的边缘,即乌提卡的城墙周围,进行了战利品的掠夺。
repetentibus Siciliam classis Punica — septuaginta erant longae naves — occurrit.
当他们返回西西里时,一艘迦太基舰队——共有七十艘战船——迎面阻击。
decem et septem naves ex iis captae sunt quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.
其中十七艘船只被俘,四艘在深海中被击沉,其余舰队被击溃并四散逃跑。
§28.4.7terra marique victor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit.
罗马人在陆地和海上皆获全胜,带着各种丰厚的战利品回到了莉莉贝乌姆。
tuto inde maria pulsis hostium navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.
自此海上安全无虞;随着敌人的船只被击退,大批粮食补给被运往罗马。