Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.45.1-28.45.21

西庇阿获得行省分配与同盟援助建造舰队

第 942 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

西庇阿因涉嫌绕过元老院诉诸民会的传言而受冷遇,在与富尔维乌斯争执并经保民官调停后,决定权交还元老院,西庇阿最终获准招募志愿兵并依靠埃特鲁里亚等同盟国的物资援助,在极短时间内建成了新舰队。

§28.45.1minus aequis animis auditus est Scipio, quia vulgatum erat, si apud senatum non obtinuisset, ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum.
人们在听取西庇阿的发言时,态度不那么赞许,因为有传言称,如果他未能在元老院获得将非洲属州分配给他的决议,他便会立即将此事诉诸民会。
§28.45.2itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule, ut palam in senatu diceret, permitteretne patribus, ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset, quod censuissent, an ad populum laturus.
因此,曾四任执政官和监察官的昆克图斯·富尔维乌斯要求执政官在元老院中公开表明:他是否同意将属州的决定权留给议员们,并且是否会服从他们的决议,抑或打算诉诸民会。
§28.45.3cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fulvius: §28.45.4“non ego ignarus, quid responsurus facturusve esses, quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum, et, ni provinciam tibi, quam volueris, extemplo decernamus, paratam rogationem habeas.
当西庇阿回答说他将做符合国家利益的事时,富尔维乌斯说道: “我并非因为不知道你将如何回答或如何行事才提问,毕竟你显然是在试探元老院,而不是在向其咨询;如果我们不立即把你想要的属州分配给你,你已经准备好了向民会提交的提案。
§28.45.5itaque a vobis, tribuni plebis, postulo” inquit, “ut sententiam mihi ideo non dicenti, quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul, §28.45.6auxilio sitis.
因此,平民保民官诸位,我恳求你们,”他说,“我正是因为即便按照我的意见进行表决,执政官也不会承认其效力,所以才不发表意见,请你们对不发表意见的我,施以援手。
” inde altercatio orta, cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere, quo minus suo quisque loco senator rogatus sententiam diceret.
”由此产生了一场争执,因为执政官声称,保民官进行干预以阻挠每位议员在被轮流问及意见时发表看法是不公道的。
tribuni ita decreverunt: §28.45.7“si consul senatui de provinciis permittit, stari eo, quod senatus censuerit, placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere, auxilio erimus. ”
保民官们做出了如下决议: “如果执政官将属州事宜交由元老院决定,我们赞同服从元老院的决议,且我们不会允许就该问题向民会提交提案;如果他不交由元老院决定,我们将对因该问题而拒绝发表意见的人施以援手。
§28.45.8consul diem ad conloquendum cum conlega petiit.
” 执政官请求一天的期限以便与同僚进行商议。
postero die permissum senatui est.
第二天,决定权交还给了元老院。
provinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves, quas C. Servilius superiore anno habuisset, permissumque, ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; §28.45.9alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem mallet ex duobus, qui ibiessent.
属州分配如下:其中一位执政官分得西西里以及前一年由盖乌斯·塞尔维利乌斯所拥有的三十艘有嘴战船,并被允许如果他认为符合国家利益,便可渡海前往非洲;另一位执政官分得布鲁提乌姆以及与汉尼拔的战争,并可在这两个地方现有的两支军队中选择他更想要的那支。
L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve, uter in Bruttiis duabus legionibus, quas consul reliquisset, rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset.
卢基乌斯·维图里乌斯和昆克图斯·凯基利乌斯应当在彼此之间通过抽签或协议来决定,由谁率领执政官留下的两个军团在布鲁提乌姆主持战事,且分得该属州的人,其命令权应当延长一年。
§28.45.10et ceteris praeter consules praetoresque, qui exercitibus provinciisque praefuturi erant, prorogata imperia.
并且,除了执政官和副执政官以外,其他将要指挥军队和属州的人,其命令权也都获得了延长。
§28.45.11Q. Caecilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret.
昆克图斯·凯基利乌斯通过抽签决定与执政官一同在布鲁提乌姆指挥对抗汉尼拔的战争。
ludi deinde Scipionis magna frequentia §28.45.12et favore spectantium celebrati.
随后,西庇阿的竞技会在众多观众的簇拥和赞许下隆重举行。
legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius.
马尔库斯·波姆波尼乌斯·马托和昆克图斯·卡蒂乌斯作为使节被派往德尔斐,去呈递从哈斯德鲁巴的战利品中提取的礼物。
tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.
他们带去了一顶重两百磅的金冠,以及用一千磅白银制成的战利品复制品。
§28.45.13Scipio cum ut dilectum haberet, neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret,
西庇阿虽然既未能获准招募新兵,也未曾在这方面做出过多的争取,但他还是实现了获准带领志愿兵的目的。
§28.45.14tenuit et, quia inpensae negaverat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet.
而且,因为他曾断言建造舰队不会给国家财政带来负担,所以他也实现了接受同盟国为建造新船而提供的援助这一目的。
Etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: §28.45.15Caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonienses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum, §28.45.16Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, §28.45.17tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos; §28.45.18Perusini Clusini Rusellani abietem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum; abiete ex publicis silvis est usus.
首先是埃特鲁里亚的各个民族承诺按各自的财力援助执政官:凯雷人承诺为舰队的盟兵提供粮食和各种物资;波普洛尼亚人提供铁;塔尔奎尼亚人提供用于制帆的亚麻布;沃拉泰拉人提供船只的内部木件和粮食;阿雷提乌姆人承诺提供三千面盾牌、同等数量的头盔、标枪、凯尔特投枪和长矛,并以每种武器数量相等的方式凑足五万件的总数,以及提供四十艘战船所需的斧头、铁锹、镰刀、盆、手磨,以及十二万莫狄的麦子,并且承诺为十夫长和桨手们筹集旅费;佩鲁西亚人、克卢西乌姆人和鲁塞拉人承诺提供用于建造船只的冷杉木和大量的粮食;西庇阿使用了公有林中的冷杉木。
§28.45.19Umbriae populi et praeter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti; Marsi Paeligni Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt.
翁布里亚的各民族,以及他们之外的努尔西亚人、雷亚特人、阿米特尔努姆人和萨宾的所有土地,都承诺提供士兵;马尔西人、佩利格尼人和马鲁奇尼人中也有许多志愿兵在舰队中登记了姓名。
§28.45.20Camertes cum aequo foedere cum Romanis essent, cohortem armatam sescentorum hominum miserunt.
卡梅尔特斯人因为与罗马人结有平等条约,派遣了一支由六百人组成的武装步兵大队。
§28.45.21triginta navium carinae, viginti quinqueremes, decem quadriremes, cum essent positae, ipse ita institit operi, ut die quadragesimo quinto, quam ex silvis detracta materia erat, naves instructae armataeque in aquam deductae sint.
当三十艘船(二十艘五段桨战船,十艘四段桨战船)的龙骨安置完毕后,他亲自督促工程,以至于在木材从森林中运出后的第四十五天,装备和武装完毕的船只便已下水。

词汇与语法注释

  1. 28.45.1laturum — 跟随非人称结构 *vulgatum erat*(传闻……)的“对格加不定式”(A.c.I.)结构的一部分。省略了主语代名词 *se*(指代西庇阿)和助动词 *esse*(即 *se ... laturum esse*)。
  2. 28.45.4non ego ignarus — 形容词 *ignarus* 作为主语 *ego* 的同位语,带有原因色彩(“我并非因为无知才问”)。该形容词还支配着间接疑问从句 *quid responsurus facturusve esses* 作为其宾语成分。
  3. 28.45.5sententiam mihi ideo non dicenti — 跨越第5和第6节的主句 *postulo ... ut sententiam mihi ... non dicenti ... auxilio sitis* 的一部分。*auxilio sitis* 构成了双与格(利害与格 *mihi* 和目的与格 *auxilio*),现在分词 *dicenti* 修饰与格的 *mihi*。
  4. 28.45.7stari eo, quod senatus censuerit — 作为动词 *placet* 主语的非人称被动不定式短语。*stari*(意为“遵守、坚持”)伴随着手段夺格 *eo*,而 *quod...* 从句的先行词即为 *eo*。
  5. 28.45.14tenuit — 不及物动词用法的 *tenere*(意为“贯彻主张、达到目的”),实际上支配着后文的 *ut... acciperet* 从句(即获准带领志愿兵并接受同盟国援助物资)。
  6. 28.45.21die quadragesimo quinto, quam — 在表示时间的夺格短语 *die quadragesimo quinto* 之后,*quam* 被用作 *postquam* 的含义(“在……之后的第四十五天”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.45.1-28.45.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.45.1-28.45.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。