§28.43.1cum oratione ad tempus parata Fabius tum auctoritate et inveterata prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime cum movisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentis ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur: §28.43.2“et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse; §28.43.3cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare, quam ea suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est.
当法比乌斯发表了切合时宜的演讲,随后凭借他的威望和长期积累的睿智名声,打动了元老院的大部分人,尤其是年长者,且更多的人称赞老人的计划而非年轻人的锐气时,据说西庇阿这样说道: “元老院议员诸位,昆克图斯·法比乌斯本人在演讲开头也提到,在他的意见中,诽谤可能是令人怀疑的;关于这件事,我本人倒不敢控告如此伟大的人物,但这种怀疑——究竟是由于演讲的缺陷还是事情本身的缺陷——确实没有被澄清。
§28.43.4sic enim honores suos. et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen, tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit, ne mecum aemuletur, et non ab eo, qui, quia super ceteros excellat, quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.
因为他用语言如此抬高自己的荣誉和功绩的名声,以消除嫉盗的指责,仿佛我面临的危险来自某个最底层的人,唯恐他与我竞争,而不是来自他——因为他超越众人,(我也不否认我也向他努力),他不希望我与他平起平坐。
§28.43.5sic senem se perfunctumque et me infra aetatem fili etiam sui posuit, tamquam non longius, quam quantum vitae humanae spatium est, cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat.
他这样把自己定位为一个功成身退的老人,把我置于甚至低于他自己儿子年龄的地位,仿佛对荣耀的渴望不会延伸得比人生的跨度更远,且其最大部分不会突出到记忆和后代之中。
§28.43.6maximo cuique id accidere animo certum habeo, ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aevi claris viris comparent.
我确信,对于每一个最伟大的心灵来说,都会发生这样的事,即他们不仅与同时代的人相比,而且与所有时代的杰出人物相比。
§28.43.7equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed — bona venia tua dixerim —, si possim, etiam exsuperare.
确实,昆克图斯·法比乌斯,我并不否认我不仅希望达到你的赞誉,而且——请容许我冒昧地说——如果可能的话,甚至希望超越它。
§28.43.8illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit, ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem; id enim non eorum modo, quibus inviderimus, sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum sit.
无论是在你对我,还是在我对年轻一辈身上,都不该有这样的心气,以至于我们不愿意任何公民变得像我们一样;因为这不仅是对那些我们嫉妒的人的损害,也是对国家以及几乎对全人类的损害。
§28.43.9commemoravit, quantum essem periculi aditurus, si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus vicem videretur sollicitus.
他提到,如果我渡海到非洲,我将面临多么大的危险,以便显得他不仅为国家和军队担心,也为我个人的安危担心。
§28.43.10unde haec repente de me cura exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent,
对我这种突然兴起的关怀是从哪里来的?
§28.43.11cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus,
当我的父亲和叔叔被杀,当他们的两支军队几乎被斩尽杀绝,当西班牙沦陷,当迦太基的四支军队和四位将领用恐怖和武力掌控一切时,当为那场战争寻找统帅而除我之外没有别人出现,没有人敢于自荐时,当罗马人民将指挥权授予二十四岁的我时,为什么那时没有人提到我的年龄、敌人的力量、战争的困难以及我父亲和叔叔新近的惨败?
§28.43.12quid ita tum nemo aetatem meam, vim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est, quam tunc in Hispania erat?
难道现在在非洲遭受了比当时在西班牙更大的灾难吗?
§28.43.13an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque, quam tunc in Hispania fuerunt? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit, quam nunc est?
或者是现在在非洲的军队更大,将领更多、更优秀,比当时在西班牙的还要多吗? 或者是那时的我比现在的我更适合进行战争吗?
§28.43.14an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum,
或者是与迦太基敌人在西班牙作战比在非洲作战更合适吗?
§28.43.15tot regulos, tot saevas gentes, post receptam totam Hispaniam ita, ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas, tam hercule, §28.43.16quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare, quae nunc retinendi mei causa, ut terribilia eadem videantur, verbis extolluntur.
在击败并击溃了四支迦太基军队之后,在武力攻占或因恐惧而屈服了这么多城市之后,在彻底征服了直到大洋的一切之后,在征服了这么多小王、这么多凶悍的部族之后,在收复了整个西班牙以至于没有留下任何战争痕迹之后,要贬低我的功绩是容易的,凭赫拉克勒斯起誓,这确实是容易的,正如如果我作为胜利者从非洲归来,要贬低那些现在为了留住我而被用言辞夸大以显得可怕的同样事物一样容易。
§28.43.17negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus; M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse.
他说非洲无法进入,他说没有任何港口开放;他提到马尔库斯·阿蒂里乌斯在非洲被俘,仿佛马尔库斯·阿蒂里乌斯在第一次接近非洲时就遭到了挫折,却不记得对于那位同样如此不幸的将领来说,非洲的港口终究是开放的,且他在第一年取得了卓越的战绩,并且就迦太基将领而言,他直到最后都保持着未被击败的状态。
§28.43.18nihil igitur me isto exemplo terrueris.
因此,你绝不能用你那个例子来吓唬我。
si hoc bello, non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem?
如果这场灾难是在这场战争中而不是在前一场战争中,如果是新近发生的而不是在四十年前发生的,为什么我会因为雷古鲁斯被俘而减少渡海到非洲,就像我因为西庇阿父子被杀而渡海到西班牙一样呢?
§28.43.19nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia, quod posset in hominis unius virtute tantum momenti esse.
我也不会容许斯巴达人克桑提普斯为迦太基而生,比我为我的祖国而生更幸运,而且我的信心正是从这件事情中增长起来的,因为在一个人的德行中可以有如此巨大的决定力。
§28.43.20at etiam Athenienses audiendi sunt, temere in Siciliam omisso domi bello transgressi: cur ergo, §28.43.21quoniam Graecas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum, unde venerat, refers?
但甚至还必须听听雅典人的话,他们放弃了国内的战争,鲁莽地渡海到西西里:那么为什么,既然有闲暇讲述希腊的故事,你却不提及叙拉古国王阿加托克利斯呢? 当西西里长期被迦太基战争摧残时,他渡海到了这同一个非洲,将战争引回了它来的地方。 ”