§28.42.1externa et nimis antiqua repeto; Africa eadem ista et M. Atilius, insigne utriusque fortunae exemplum, nobis documento sint.
我所援引的是国外的、且过于久远的例子;就让那同一个非洲和马尔库斯·阿蒂里ウス——作为两种命运的显赫典型——成为我们的前车之鉴吧。
§28.42.2ne tibi, P. Corneli, cum ex alto Africam conspexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae uidebuntur.
确实,普布利乌斯·科尔内留斯,当你从深海中望见非洲时,你曾经的西班牙在你眼里将显得如同儿戏和玩笑。
quid enim simile?
因为有什么相似之处呢?
§28.42.3pacato mari praeter oram Italiae Galliaeque vectus Emporias in urbem sociorum classem adpulisti; expositos milites per tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti; §28.42.4ab Tarracone deinde iter per praesidia Romana; circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum, si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par; §28.42.5oppugnata per summum otium Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defendente; §28.42.6cetera, neque ea elevo, nullo tamen modo Africo bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus, non civitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non procedendi;
在海路平定之后,你沿着意大利和高卢的海岸航行,将舰队停靠在盟友的城市恩波里亚埃;你带领着登陆的士兵,通过最安全的路线前往罗马人民的盟友和朋友塔拉科;随后,从塔拉科出发的旅程穿过了罗马的守备队;在埃布罗河畔有你父亲和叔叔的军队,他们在失去统帅后,因灾难本身而变得更加勇猛,还有那位由士兵投票临时选出的临时统帅卢基乌斯·马尔基乌斯,不过,如果高贵的出身和合法的荣誉能装饰他的话,他在任何军事艺术上都足以与名将并肩;新迦太基是在极度闲暇中被攻克的,当时三支迦太基军队中没有一支在防卫他们的盟友;其余的事迹——我绝非在贬低它们——但无论如何无法与非洲的战争相提并论,在那里,我们的舰队没有一个开放的港口,没有一片平定的土地,没有一个结盟的城市,没有一位友好的国王,没有任何立足之地,也没有任何前进之路;无论你向何处看,全都是敌意和危险。
§28.42.7quacumque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta.
难道你相信西法克斯和努米底亚人吗?
an Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum: non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat.
信任过一次就足够了;鲁莽并不总是幸运的,而欺诈常在小事上为自己预先建立信任,以便在值得的时候,以巨大的代价进行背叛。
§28.42.8non hostes patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi socii fraude circumvenerunt; nec tibi ipsi a Magone et Hasdrubale, hostium ducibus, quantum ab Indibili et Mandonio, in fidem acceptis, periculi fuit.
包围你父亲和叔叔的,首先不是敌人的武力,而是盟友凯尔特伊比利亚人的欺诈;而你自己在马戈和哈斯德鲁巴这两位敌方将领那里所面临的危险,也远不如在被接纳接受保护的印迪比里斯和曼多尼乌斯那里大。
§28.42.9Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentes in Africa esse, Carthaginienses quam quemquam alium.
在经历过你自己士兵的叛乱后,你还能信任努米底亚人吗? 西法克斯和马西尼萨都更希望自己在非洲掌握权力,而不是迦太基人,但也宁愿是迦太基人掌握权力,而不是其他任何人。
§28.42.10nunc illos aemulatio inter se et omnes causae certaminum acuunt, quia procul externus metus est; ostende Romana arma et exercitum alienigenam, iam velut ad commune restinguendum incendium concurrent.
如今,他们之间的竞争和一切争端的起因正激励着他们,因为外部的恐惧还很遥远;一旦你展现出罗马的兵器和异国军队,他们立刻就会汇聚起来,仿佛去扑灭一场共同的火灾。
§28.42.11aliter eidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent, cum euntes in proelium pavida prosequetur coniunx et parvi liberi occursabunt.
那些同样的迦太基人保护西班牙是一回事,而他们保护祖国的城壁、神明的庙宇、祭坛和炉灶又是另一回事,届时,恐惧的妻子将目送他们走向战场,年幼的孩子们将奔来迎接。
§28.42.12quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, §28.42.13aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint?
此外,如果迦太基人充分信任非洲的共识、盟友国王们的忠诚和他们自己的城墙,看到意大利因失去你和你的军队的防卫而暴漏无遗,他们自己主动从非洲向意大利派出一支新军队,或者命令马戈——已知他已率领舰队从巴利阿里群岛渡海,沿着利古里亚人和阿尔卑斯人居住的海岸航行——与汉尼拔会合,那又将如何?
§28.42.14nempe in eodem terrore erimus, in quo nuper fuimus, cum Hasdrubal in Italiam transcendit, quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti.
显然,我们将重新陷入不久前哈斯德鲁巴越入意大利时我们所经历的那种恐惧之中,而你这位原本要用军队封锁不仅迦太基而且是整个非洲的人,却放任他从你手中溜走进入了意大利。
§28.42.15victum a te dices: eo quidem minus vellem, et id tua, non rei publicae solum causa, iter datum victo in Italiam esse.
你会说他被你击败了:正因如此,我才更不希望这样,而这也是为了你、而不仅仅是为了国家,居然给了一个战败者通往意大利的路。
patere nos omnia, quae prospera tibi ac populi Romani imperio evenere, tuo consilio adsignare, adversa casibus incertis belli et fortunae delegare: §28.42.16quo melior fortiorque es, eo magis talem praesidem sibi patria atque universa Italia retinet.
请允许我们将一切发生在你身上和罗马帝国身上的幸事归功于你的谋划,而将逆境委诸战争和命运的无常变幻:你越是优秀和勇敢,祖国和整个意大利就越是要为自己挽留这样一位守护者。
non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe qui prae te feras eam tibi causam traiciendi in Africam esse, ut Hannibalem eo trahas: §28.42.17sive hic igitur sive illic, cum Hannibale est tibi futura res.
你自己也无法否认,汉尼拔在哪里,这场战争的首脑和要塞就在哪里,因为你公开宣称自己渡海到非洲的原因就是为了把汉尼拔吸引到那里:因此,无论是在这里还是在那里,你将面对的都是汉尼拔。
utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo conlegaeque tui exercitu coniuncto? ne Claudius quidem et Livius consules tam recenti exemplo, quantum id intersit, documento sunt?
那么,究竟是你独自在非洲更为强大,还是在这里与你同僚的军队合兵一处更为强大? 难道执政官克劳狄乌斯和利维乌斯那如此新近的先例,还不足以证明这其中有多大的差别吗?
§28.42.18quid? Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii, frustra iam diu poscentem ab domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem armis virisque faciet?
还有什么? 难道是布鲁提乌斯地区那偏僻的角落——汉尼拔长期以来在那里徒劳地向本国请求援军,还是近在咫尺的迦太基和整个盟友非洲,会使他在武器和兵员上变得更加强大?
§28.42.19quod istud consilium est, ibi malle decernere, ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et tam diuturna ac gravi militia fessum pugnandum sit?
在你的兵力减少了一半、敌人的兵力却大得多的大后方决战,而不是在这里用两支军队去攻打一个因多次战斗和长期艰苦服役而疲惫不堪的单一敌人,这算是什么计划?
§28.42.20quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit, reputa.
想一想,你的计划与你父亲的计划是多么不相称。
ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret, in Italiam ex provincia rediit: tu, cum Hannibal in Italia sit, relinquere Italiam paras, §28.42.21non quia rei publicae id utile, sed quia tibi amplum et gloriosum censes esse, sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege, sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti.
他作为执政官出发前往西班牙,为了迎击从阿尔卑斯山下来的汉尼拔,却从他的属州返回了意大利;而你,在汉尼拔身处意大利时,却准备离开意大利,并非因为这对国家有益,而是因为你认为这能给自己带来荣耀和辉煌,就像你曾经丢下属州和军队,在没有法律、没有元老院决议的情况下,仅凭两艘船,作为罗马人民的统帅,将国家的命运和帝国的尊严——当时这些都在你个人的安危中摇摇欲坠——委诸运气一样。
§28.42.22ego P. Cornelium publicae nobisque, non sibi ipsi privatim creatum consulem existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules, quo terrarum velint, traiciant. ”
我认为普布利乌斯·科尔内留斯是为国家和我们,而非为他私人当选执政官的,军队征募是为了守护城市和意大利,而不是让执政官们像国王一样,凭着傲慢将他们运往世界上他们想去的任何地方。 ”