Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.41.1-28.41.17

法比乌斯告诫西庇阿远征非洲之险与优先本土之重

第 938 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

法比乌斯·马克西穆斯向西庇阿指出,击败仍留在意大利的强敌汉尼拔才是最大的荣耀,警告仓促远征非洲将导致国家财政破产,并以历史上轻率入侵的灾难(如雅典远征西西里)为例进行告诫。

§28.41.1illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam; §28.41.2quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset, ex quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse ereptum videri posset.
普布利乌斯·科尔内留斯,如果你能原谅我这一点,那将是公平的:既然在我自己身上,我从未将人们的舆论看得比国家更重要,那么我也不会把你的荣耀置于公众利益之上;尽管,如果意大利境内既没有战争,也没有那种被击败后无法带来任何荣耀的敌人,那么将你留在意大利的人,即使他是为了公众利益而这样做,也可能看起来在夺走战争的同时,也夺走了你荣耀的素材。
§28.41.3cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum, qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit?
但是,既然敌人汉尼拔带着他完好无损的军队包围意大利已有十四年之久,普布利乌斯·科尔内留斯,如果你作为执政官,将这个给我们带来如此多死亡和如此多灾难的敌人赶出意大利,并且,正如结束第一次布匿战争的荣誉归于盖乌斯·鲁塔提乌斯一样,这次战争的荣誉也归于你,你难道还会对自己的荣耀感到不满意吗?
§28.41.4nisi aut Hamilcar Hannibali dux est praeferundus aut illud bellum huic, aut victoria illa maior clariorque quam haec — modo contingat, ut te consule vincamus — futura est.
除非我们要么认为哈米尔卡作为将领优于汉尼拔,要么认为那场战争优于这场战争,或者认为那场胜利比这场胜利——只要我们能在你的执政官任期内获胜——更加伟大和辉煌。
§28.41.5ab Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis?
难道你宁愿把哈米尔卡从德雷帕纳或埃里克斯撤走,也不愿把迦太基人和汉尼拔赶出意大利吗?
§28.41.6ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris.
即使是你自己,虽然你更看重已经获得的荣耀而非期待中的荣耀,也不会因为解放了西班牙而不是意大利免于战争而感到自豪。
§28.41.7nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse, qui aliud bellum maluerit.
汉尼拔还不是那种可以被轻视的对手,以至于一个宁愿选择另一场战争的人,看起来不像是因为害怕他,而是因为藐视他。
§28.41.8quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circumitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si egregiam istam palmam belli Punici patrati petis?
那么,如果你追求完成布匿战争的那项杰出的桂冠,为什么不为此做好准备,并且不要通过那些迂回的道路,指望当你渡海到非洲时汉尼拔会跟随你到那里,而是从这里沿着直路,向着汉尼拔所在的地方发起战争呢?
§28.41.9hoc et natura prius est tua cum defenderis, aliena ire oppugnatum; pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur.
这在天理上也是在先的:先保卫自己的东西,再去进攻别人的东西;在非洲爆发战争之前,意大利应当先有和平,在恐怖被主动带给他人之前,恐怖应当先从我们这里消除。
§28.41.10si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit.
如果这两者都能在你的指挥和占卜下完成,那么就在这里击败汉尼拔,再去那里攻克迦太基;如果必须把其中一个胜利留给新任执政官,那么先前的胜利不仅更大、更辉煌,而且还将成为后续胜利的原因。
§28.41.11nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest,
因为现在,除了国库无法在意大利和非洲同时供养两支不同的军队之外,除了我们没有任何结余来维持舰队和提供充足的补给之外,还有什么?
§28.41.12praeterquam quod, unde classes tueamur, unde commeatibus praebendis sufficiamus, nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum adeatur, quem fallit?
究竟要冒多大的危险,这能瞒过谁呢?
§28.41.13P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret: quid? si — quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt — victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars communis belli erit?
普布利乌斯·利基尼乌斯将在意大利作战,普布利乌斯·西庇阿将在非洲作战:还有什么? 如果——愿所有的神明消除这一不祥之兆,我的心甚至害怕说出来,但发生过的事情是可能再次发生的——获胜的汉尼拔继续向罗马城进军,难道我们那时才要把你这位执政官从非洲召回,就像当年从卡普亚召回昆图斯·富尔维乌斯一样吗? 还有,难道在非洲,战争的军神就不会是胜负未料的吗?
§28.41.14domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint, §28.41.15ubi per aliquot annos maxumis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestraeque familiae fecerant.
你的家庭,你的父亲和叔叔在三十天内与他们的军队一同被杀,应当成为你的前车之鉴,他们曾在数年里通过在陆地和海上建立最伟大的功绩,在异国人民中为罗马人民以及你们的家族赢得了最崇高的声望。
§28.41.16dies me deficiat, si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare velim.
如果我想列举那些因为鲁莽进入敌国领土而给自己和军队带来最大灾难的国王和统帅,时间将是不够的。
§28.41.17Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.
雅典人,一个极其聪明的城邦,在将国内的战争置之不理的情况下,在一个同样精力充沛且出身高贵的年轻人的鼓动下,将大批舰队派往西西里,结果仅因一场海战,就使他们正如日中天的共和国永远衰落了。

词汇与语法注释

  1. 28.41.1illud te mihi ignoscere — 先导指示代词 `illud` 指向后文的条件从句 `si... ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam`。`te` 是对格加不定式结构 `te mihi ignoscere` 的主语,该结构整体作为 `aequum erit` 的主语。
  2. 28.41.3paenitebit te... gloriae tuae — 非人称动词 `paenitet`(后悔、不满)以对格(`te`)表示情感的主体,以属格(`gloriae tuae`)表示情感的原因(不满的对象)。此处条件从句 `si hostem eum... tu consul Italia expuleris...` 起到了实际提供事由的作用。
  3. 28.41.6gloriatus fueris — 异态动词 `glorior`(自夸)的完成时虚拟语气(或将来完成时直陈语气)。在主句中独立使用,用以表示委婉可能性或软化的断言(“你也不会自豪”)。
  4. 28.41.7nondum is est Hannibal, quem — 由指示代词 `is` 与关系代词 `quem` 构成的关联结构。关系从句中的动词 `videatur` 采用特征(或结果)虚拟语气。`quem non... videatur` 构成强烈的双重否定:“汉尼拔还不是那种……以至于看起来不……的对象”。
  5. 28.41.13Mars communis belli erit — 拉美语常用谚语“共同的马尔斯(战神)”(`Mars communis`)。象征战争的命运对双方都是平等的,其胜负是难以预测且具有不确定性的。
  6. 28.41.14documento sint — 由利害与格 `tibi`(对你而言)和目的/结果与格 `documento`(作为教训)结合而成的典型双重与格结构。主语为 `domus... pater patruusque`。
  7. 28.41.16dies me deficiat, si... velim — 使用现在时虚拟语气(`deficiat... velim`)的条件句,表示潜在的假设或委婉说法。这是一种修辞上的夸张用法(“如果我想列举……时间将是不够的”),用以说明事物多得难以穷尽。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.41.1-28.41.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.41.1-28.41.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。