§28.39.1tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit.
随后他将萨贡托人的使节引入元老院。
ex eis maximus natu: “etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt, ut nos cladium nostrarum non paeniteat.
他们中年龄最长的一位说:“元老院的父老们,尽管我们为了向你们坚守最后的忠诚而遭受的苦难,已经是无法再超越的灾难,但你们及你们的将军们对我们的恩德如此深厚,以至于我们并不为自己的毁灭而感到后悔。
§28.39.2bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis, ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis.
你们为了我们而承担了战争,并且在开始后极具耐心地进行了十四年,以至于你们自己也常常陷入极端的危机,并将迦太基人民逼入绝境。
§28.39.3cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis.
当你们在意大利面临如此惨烈的战争并有汉尼拔作为强敌时,你们却派一位执政官带着军队前往西班牙,仿佛是为了收集我们海难的残骸。
§28.39.4P. et Cn. Cornelii ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt, quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent, facere.
普布利乌斯和格奈乌斯·康奈利乌斯自从来到行省后,任何时候都没有停止过做那些对我们有利、对我们敌人不利的事情。
§28.39.5iam omnium primum oppidum nobis restituerunt, per omnem Hispaniam cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt.
他们首先把我们的城镇归还给我们,并派遣人员到处寻找,将我们在整个西班牙被贩卖的公民从奴隶身份恢复到自由状态。
§28.39.6cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt.
当我们已经几乎要从最悲惨的命运中获得可望的福祉时,你们的将军普布利乌斯和格奈乌斯·康奈利乌斯却牺牲了,这对我们来说几乎比对你们来说更加令人悲痛。
§28.39.7tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur, ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus, §28.39.8nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, extingui posse: §28.39.9cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram; §28.39.10qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit: §28.39.11postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit, ut non modo nobis, sed — absit verbo invidia — ne posteris quidem timenda nostris esset.
就在那时,我们仿佛被从遥远的地方召回并重新安置在古老的家园,只是为了让我们再次毁灭,并目睹祖国的第二次消亡,并且要让我们毁灭,根本不需要迦太基的将领或军队;我们完全可能被我们最古老的敌人图尔杜利人消灭,他们也是我们前一次遭受毁灭的原因:就在这意想不到的时刻,你们突然向我们派来了这位普布利乌斯·西庇阿,他正是我们的希望、援助和救星;我们似乎是所有萨贡托人中最幸运的,因为我们看到了他被选为执政官,并且我们将要向我们的公民宣布我们见到了他;他在西班牙夺取了你们敌人的极多城市后,到处从俘虏中筛选出萨贡托人,并将他们送回祖国:最后,他用战争沉重打击了图尔德塔尼亚,这个地方对我们如此充满敌意,以至于只要该族群安然无恙,萨贡托就无法立足。 他的打击如此彻底,以至于不仅对我们,而且——愿这言语中不带傲慢——甚至对我们的子孙后代也无需再感到恐惧。
§28.39.12deletam urbem cernimus eorum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non fructu iucundius est quam ultione.
我们看到了他们的城市被摧毁,而汉尼拔曾为了讨好他们而摧毁了萨贡托;我们从他们的土地上收取贡赋,这除了其收益外,其复仇的快感更让我们感到由衷的高兴。
§28.39.13ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum, §28.39.14quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis, uti Hispaniam non Hibero amne tenus, sed qua terrarum ultimus finis Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno.
鉴于这些我们甚至无法向神明祈求或期盼更多的恩惠,萨贡托的元老院和人民派遣我们十位使节来向你们致谢,并同时表示祝贺,因为你们这些年来在西班牙和意大利取得了如此显赫的战绩,以至于你们用武力征服并占领了西班牙,不仅直达埃布罗河,而且直到大地最边缘的边界大洋,在意大利,除了军营的土垒所环绕的范围之外,你们没有给迦太基人留下任何东西。
§28.39.15Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre.
我们不仅受命向卡皮托利乌斯山城堡的保护神——至高至大的朱庇特表达对这些事情的感谢,而且如果你们允许的话,我们还要将这个礼物,即一顶金冠,送往卡皮托利乌斯山以作为胜利的象征。
§28.39.16id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videretur, quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, §28.39.17ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.
我们恳求你们允许这样做,并且,如果你们认为可行的话,将你们的将军们赐予我们的恩惠,凭借你们的权威使其成为确定而永久的。
” senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore; §28.39.18suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quaeque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri; §28.39.19donum permittere ut in Capitolio ponerent.
”元老院对萨贡托的使节答复说,萨贡托的被毁与重建都将成为向所有民族昭示双方坚守盟友忠诚的明证;他们的将军们重建萨贡托并将萨贡托公民从奴役中解救出来是正确、合乎秩序并符合元老院意愿的;而他们对萨贡托人所做的其他慷慨行为也是元老院所赞同的;元老院允许他们将礼物安置在卡皮托利乌斯山上。
locus inde lautiaque legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris.
随后,元老院下令为使节们提供住宿和招待,并作为礼物,每人发给不少于一万阿斯青铜币。
§28.39.20legationes deinde ceterae in senatum introductae auditaeque.
随后,其余的使节团被引入元老院并接受了聆听。
§28.39.21et petentibus Saguntinis, ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae, ut Hispanos comiter acciperent.
在萨贡托人请求在确保安全的情况下前往游览意大利时,元老院为他们配备了向导,并向各城镇发出了信函,要求他们热情款待这些西班牙人。
§28.39.22tum de re publica de exercitibus scribendis, de provinciis relatum.
随后,元老院就国家事务、征集军队以及行省分配进行了讨论。