Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.34.1-28.34.12

曼多尼乌斯的求和与西庇阿的宽恕

第 931 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

西班牙人的营地被占领,曼多尼乌斯前往西庇阿处求饶。西庇阿展现宽容,赦免了他们,仅要求支付军饷,随后启程与马尔基乌斯会合。

§28.34.1castra eodem die Hispanorum praeter ceteram praedam cum tribus ferme milibus hominum capiuntur.
同日,西班牙人的营地被占领,除其他战利品外,还俘获了大约三千人。
§28.34.2Romani sociique ad mille et ducenti eo proelio ceciderunt, vulnerata amplius tria milia hominum.
罗马人及其盟友在这次战斗中阵亡了约一千二百人,受伤者超过三千人。
minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.
如果战斗是在更开阔、更容易逃跑的平原上进行,胜利的代价(流血)本会更小。
§28.34.3Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; §28.34.4qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint.
因迪比利斯放弃了战争计划,认为在败亡之境中,没有什么比已经领教过的西庇阿的诚信与宽容更可靠的了,于是派他的弟弟曼多尼乌斯前去见他;曼多尼乌斯伏在西庇阿膝前,谴责那个时期的致命疯狂,当时仿佛受了某种瘟疫般的传染,不仅伊莱尔格特斯人和拉凯塔尼人陷入疯狂,连罗马营地也发了疯。
§28.34.5suam quidem et fratris et reliquorum popularium eam condicionem esse, ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptunm, aut servati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant.
他说,他自己、他弟弟以及其余同胞的处境是:要么在西庇阿认为合适的情况下,将他们从同一个西庇阿那里获得的生命归还给他;要么作为两次获救的人,将这顶替死罪的生命永远奉献给这唯一的恩人。
§28.34.6antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius; nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia victoris spem repositam habere.
以前,由于尚未体验过他的宽大,他们对自己的大义(立场)还抱有信心;现在相反,他们在自己的立场上不抱任何希望,而是将所有的希望都寄托在胜利者的慈悲上。
§28.34.7mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti, quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent.
罗马人有一个古老的习惯:当与某人既没有通过条约也没有按对等条款建立友好关系时,在对方交出一切神圣和世俗之物、交出人质、被缴械并在城市中驻军之前,罗马人绝不会像对待已平定者那样对其行使统治权。
§28.34.8Scipio multis invectus in praesentem Mandonium absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani beneficio.
西庇阿用许多言辞激烈地斥责了在场的曼多尼乌斯和不在场的因迪比利斯,说他们确实因自己的恶行而理应灭亡,但将因他自己和罗马人民的恩惠而得以生存。
§28.34.9ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum — quippe ea pignera timentium rebellionem esse —; se libera arma relinquere, solutos animos; §28.34.10neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, saeviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas expetiturum.
此外,他说自己既不会缴械,也不会勒索人质——因为这些是害怕叛乱者所使用的保证——他留给他们的是自由的武装和解脱的(自由的)心灵;他不会将愤怒发泄在无辜的人质身上,而是在他们如果背叛时,发泄在他们自己身上,且他不会向无武装的敌人、而是向武装的敌人讨回惩罚。
utramque fortunam expertis permittere sese, utrum propitios an iratos habere Romanos mallent.
他让这些体验过两种命运的人自己选择,是愿意让罗马人成为朋友还是敌人。
§28.34.11ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata, ex qua stipendium militi praestari posset.
曼多尼乌斯就这样被遣回,仅被要求支付一笔金钱,以便用这笔钱向士兵发放军饷。
§28.34.12ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.
西庇阿自己派马尔基乌斯先去远西班牙,派西拉努斯返回塔拉科,在等伊莱尔格特斯人结清所要求的款项而逗留了几天后,便率领轻装兵追上了已经接近大洋的马尔基乌斯。

词汇与语法注释

  1. §28.34.2vulnerata amplius tria milia hominum — 省略了动词 sunt。amplius 作为副词使用,不影响后续数字的格变化。tria milia hominum 是主语。
  2. §28.34.2minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum — 使用虚拟式过去完成时的过去反事实条件句。条件从句中的 foret pugnatum 等同于 esset pugnatum,是不及物动词 pugno 的无人称被动语态。
  3. §28.34.3experta fide et clementia — 带有以形容词性和被动性使用的 experta(experior 的完成分词)的比较夺格,表示 nihil tutius 的比较对象。
  4. §28.34.5ab eodem illo acceptum — 介词短语 ab eodem illo 表示施动者。指他们此前曾被同一个人(即西庇阿)宽恕而保全性命的事实。
  5. §28.34.7cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia — 关系从句中采用虚拟式未完成过去时 iungeretur,是因为它描述了一类具有某种特征的泛指对象(特征虚拟式),而非指代特定个人。
  6. §28.34.10utramque fortunam expertis — 作为 permittere 的与格补足语的名词化完成分词,指代“经历过两种命运(即罗马的愤怒与宽大)的人”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.34.1-28.34.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.34.1-28.34.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。