§28.32.1Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum vultu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, §28.32.2priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus, §28.32.3nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id scelus, quo civilem errorem nuper sanaverit.
西庇阿不仅通过向所有人(无论有罪者还是无罪者)同样发放军饷的承诺,而且通过对所有人温和的面容和谈话,轻易地安抚了士兵们的心,在他把营地移出卡太基之前,召集了集会,用许多言辞痛斥了反叛的小王们的背信弃义,并宣称,他绝不以最近纠正公民过错时的那种心情去惩罚这一罪行。
§28.32.4tum se haud secus quam viscera secantem sua, cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam; nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire.
他说,那时他就像是在割自己的内脏一样,伴随着呻吟和眼泪,用三十个人的首级赎清了八千人的轻率或罪过;而现在,他正以愉快和高昂的心情前去消灭伊莱尔格特斯人。
§28.32.5non enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum societate iunctos esse; eam, quae sola fuerit, fidei atque amicitiae, ipsos per scelus rupisse.
因为他们既不是出生在同一片土地上,也没有通过任何联盟与自己相连;而那唯一存在过的、属于忠诚与友谊的纽带,已被他们自己用罪恶撕毁。
§28.32.6in exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri, quod nemo fere sit miles, qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus: Scipionum nomini, §28.32.7auspiciis omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere velit, quos consulatum petenti, velut si omnium communis agatur honos, adfuturos speret.
在他的军队中,除了看到所有人都是公民、盟友或具有拉丁权的名义者之外,他还因几乎没有一个士兵不是由他的叔父格奈乌斯·西庇阿(他是罗马人中第一个来到该行省的人)、或由他担任执政官的父亲、或由他自己从意大利带到这里的这一事实而深受感动:他们所有人都习惯了西庇阿家族的名字和庇护,他希望带着他们一起回到祖国去享受应得的凯旋式,并希望他们在自己竞选执政官时作为支持者在场,仿佛这是关乎所有人共同的荣誉一般。
§28.32.8quod ad expeditionem attineat, quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum, qui id bellum ducat. Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum;
至于眼前即将开始的远征,他说,任何将这场战争看得极其重要的人,都是忘记了他自己的功绩。
§28.32.9quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse; magis velocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse.
说实在的,比起伊莱尔格特斯人,他更关心马戈,后者带着几艘船逃到了世界之外、被大洋环绕的岛屿;因为在那里,既有一位迦太基将军,也有一定数量的迦太基守备队,而在这里,只有强盗和强盗的首领,他们虽然在蹂躏邻里的田地、焚烧房屋和掠夺牲畜方面有些许力量,但在战线整齐的决战中却毫无力量;他们将更多地依靠逃跑的速度而非武器来战斗。
§28.32.10itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse, §28.32.11sed primum, ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde, ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset.
因此,他认为在离开行省之前必须彻底镇压伊莱尔格特斯人,并不是因为他看到了来自那里的任何危险或更大战争的萌芽,而是第一,为了不让如此邪恶的背叛不受惩罚,第二,为了不让任何人能够说,在一个被如此伟大的勇气和幸运所彻底征服的行省中还留有敌人。
§28.32.12proinde deis bene iuvantibus sequerentur non tam ad bellum gerendum — neque enim cum pari hoste certamen esse — quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.
因此,在神灵的大力相助下,让他们跟随他,与其说是为了进行战争——因为与势均力敌的敌人的战斗并不存在——不如说是为了向邪恶的人们索取惩罚。