Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.31.1-28.31.7

罗马军队退兵与马戈及西班牙各部的再起

第 928 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

莱利乌斯与马尔基乌斯得知加得斯内应失败后退回新迦太基,马戈借机向母邦请求增援,而曼多尼乌斯等人获悉罗马严惩兵变的消息后再次起兵。

§28.31.1Laelius victor Carteiam revectus auditis, quae acta Gadibus erant, §28.31.2patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam, qua venissent, nuntiis ad L. Marcium missis, nisi i si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent, redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere.
获胜后的莱利乌斯返回卡尔泰亚,在听闻了加得斯发生的事情—— 即内应已暴露、阴谋者已被送往迦太基、他们此来的希望已化为泡影——之后,他派遣使者去见卢基乌斯·马尔基乌斯,表示除非他们愿意在加得斯附近枯坐以白白浪费时间,否则必须回到最高司令官那里;在马尔基乌斯表示赞同后,几天后两人一同返回了新迦太基。
§28.31.3ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem recuperandae Hispaniae nanctus, §28.31.4nuntios Carthaginem ad senatum mittit, qui simul seditionem civilem in castris Romanis, simul defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortarentur, ut auxilia mitterent, quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset.
随着他们的撤离,不仅使在陆海两路双重恐惧逼迫下的马戈得以喘息,而且在听闻伊莱尔格特斯人叛乱的消息后,他也重获了收复西班牙的希望,派使者前往迦太基元老院,让他们在言辞中同时夸大罗马营地内部的兵变和盟友的背叛,以此敦促元老院派遣援军,以便重新夺回祖先传下来的西班牙统治权。
Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, §28.31.5dum, quidnam de seditione statueretur, scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse.
在此期间,曼多尼乌斯和因迪比利斯退回了自己的领土,暂时悬着心静观其变,直到他们得知对那场兵变究竟作出了什么决定;他们确信,如果罗马公民的过错能得到宽恕,他们自己也同样可以得到宽恕。
§28.31.6postquam vulgata est atrocitas supplicii, suam quoque noxam pari poena aestimatam rati, §28.31.7vocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis stativa habuerant, cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum et quingentis transcenderunt.
但当惩罚的残酷性传开后,他们认为自己的罪过也已被评定为同等的刑罚,他们再次号召同胞拿起武器,并聚集了他们先前保有的辅助部队,率领两万步兵和两千五百骑兵,越界进入了塞德塔尼亚地区,即他们在叛乱初期曾设常设营地的地方。

词汇与语法注释

  1. §28.31.2patefactam proditionem ... redeundum ad imperatorem esse — 多个带对格的不定式短语依附于分词 auditis,随后的夺格绝对结构 nuntiis ad L. Marcium missis 引出了表示必要性的间接引语(redeundum... esse)。整句的主动词是位于句末的 rediere。
  2. §28.31.2Carthaginem ... Carthaginem — 相同的专有名词对格 Carthaginem 指代了两个不同的城市:前者指非洲的迦太基母邦,后者指罗马军队大本营所在的西班牙新迦太基。
  3. §28.31.2spem ... qua venissent — 关系代词 qua 为夺格阴性单数,修饰先行词 spem,表示他们到来的目的。使用过去完成时虚拟语气 venissent 是因为它处于间接引语的从句中。
  4. §28.31.5si civium errori ignosceretur — 由于动词 ignosco 支配与格,其被动语态采用无人称受动结构。短语 civium errori 保持与格,并非未完成过去时虚拟语气 ignosceretur 的主语。该从句表示“如果公民的过错得到宽恕”这一条件。
  5. §28.31.7duobus milibus equitum et quingentis — 数词 quingentis 为夺格,与 milibus 并列,共同表示“两千五百名骑兵”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.31.1-28.31.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.31.1-28.31.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。