§28.32.1Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum vultu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, §28.32.2priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus, §28.32.3nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id scelus, quo civilem errorem nuper sanaverit.
スキピオは、有罪の者にも無罪の者にも同様に給料を支払うという約束によって、また、すべての人に対する穏やかな表情と談話によって、兵士たちの心を容易に和らげた上で、カルタゴから陣営を動かす前に、集会を招集して、反乱を起こした小王たちの不信を多くの言葉で激しく非難し、最近、市民の過ちを癒やしたときのような精神とは、決して同じ精神をもってその犯罪を罰するために赴くのではないと公言した。
§28.32.4tum se haud secus quam viscera secantem sua, cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam; nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire.
続けて彼は、あの時は自分自身の臓物を切り裂くかのごとく、呻きと涙とともに、30人の命によって8000人の軽率さあるいは罪を償わせたが、今は、喜びと昂揚した心でイレルゲテス族の征伐へと赴くのだと語った。
§28.32.5non enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum societate iunctos esse; eam, quae sola fuerit, fidei atque amicitiae, ipsos per scelus rupisse.
なぜなら、彼らは同じ土地に生まれたわけでもなく、自分といかなる同盟によっても結ばれていないからであり、唯一存在していた絆、すなわち忠誠と友情の絆を、彼ら自身が罪悪によって破ったからである。
§28.32.6in exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri, quod nemo fere sit miles, qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus: Scipionum nomini,
自身の軍隊について、自分はすべての者が市民、あるいは同盟者、あるいはラティウム同盟の市民であることを見るだけでなく、その州にローマの名として最初にやって来た叔父グナエウス・スキピオによってか、あるいは執政官であった父によってか、あるいは自分自身によってイタリアから連れてこられなかった兵士はほとんど一人もいないということによっても心を動かされている、と彼は述べた。
§28.32.7auspiciis omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere velit, quos consulatum petenti, velut si omnium communis agatur honos, adfuturos speret.
すなわち、彼らはみなスキピオ家の名と、その吉兆に慣れ親しんでおり、彼らを自分は勝ち得た凱旋式のために祖国へと連れ帰りたいと望んでおり、自分が執政官職を求める際には、まるで全員の共通の名誉が争われているかのように、彼らが支援者として立ち会ってくれることを期待しているのだ。
§28.32.8quod ad expeditionem attineat, quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum, qui id bellum ducat.
迫りつつある遠征に関する限り、この戦争を重大なものとみなす者は、自分のこれまでの実績を忘れている。
Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum;
誓って、大洋に囲まれた、世界の果ての島へ数隻の船で逃げ込んだマゴのことのほうが、自分にとってはイレルゲテス族よりも大きな懸念である。
§28.32.9quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse; magis velocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse.
なぜなら、あちらにはカルタゴ人の将軍と、いくばくかのカルタゴの守備隊がいるが、こちらには山賊と山賊の首領たちがいるだけであり、彼らは隣人の田畑を略奪し、家々を焼き払い、家畜を強奪するためには多少の力があるとしても、戦列を整えて正面から戦うときには何の力もなく、武器よりもむしろ逃走の速さを頼りにして戦うであろうからだ。
§28.32.10itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse,
それゆえ、そこから何らかの危険や、より大きな戦争の種が生じるのを見ているからではなく、そのために自分が、属州を去る前にイレルゲテス族を鎮圧すべきであると考えたのである。
§28.32.11sed primum, ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde, ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset.
そうではなく第一に、これほど邪悪な離反が罰せられないまま放置されないためであり、第二に、これほどの勇気と幸運によって完全に平定された属州の中に、敵が残されていると言われないためである。
§28.32.12proinde deis bene iuvantibus sequerentur non tam ad bellum gerendum — neque enim cum pari hoste certamen esse — quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.
したがって、神々の大いなる助けを得て、戦争を行うためというよりは――対等な敵との闘いではないのだから――、邪悪な人々から罰を要求するために彼らは従うべきである、と。