§28.29.1Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium, ut iret ad oppugnandam patriam, impulit; revocavit tamen a publico parricidio privata pietas:
从前,不公正的判决和悲惨且不名誉的流放,曾驱使科里奥拉努斯前去攻打他的祖国;然而,私人的孝心却将他从对国家的叛逆中唤回。
§28.29.2vos qui dolor, quae ira incitavit? stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratur satis digna causa fuit, cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset?
是什么样的痛苦、什么样的愤怒激怒了你们? 难道在将军生病期间,军饷迟发了几天,就成了你们向祖国宣战、背叛罗马人民而投靠伊莱尔格特斯人、并且不让任何神圣或世俗的事物在你们面前免受侵犯的足够正当的理由吗?
§28.29.3insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit.
士兵们,你们确实是疯了,侵袭我肉体的疾病力量,绝不比侵入你们心灵的疯狂力量更强大。
§28.29.4horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint: auferat omnia inrita oblivio, si potest; si non, utcumque silentium tegat.
提起人们曾相信过什么、期望过什么、渴求过什么,我的心就感到战栗:如果可能,让遗忘把一切都当作虚无而带走;如果不能,无论如何让沉默将其掩盖。
§28.29.5non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam: quanto creditis facta vestra atrociora esse quam dicta mea? et me ea, quae fecistis, pati aequum censetis; vos ne dici quidem omnia aequo animofertis?
我不否认我的演讲在你们看来是悲伤和严厉的:但你们认为,你们的所作所为比我的言辞还要严酷多少呢? 你们认为我忍受你们所做的事是理所当然的,而你们自己甚至连这一切被说出来都无法平心静气地忍受吗?
§28.29.6sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur.
但即使是那些事情本身,也不会再受到进一步的指责。
utinam tam facile vos obliviscamini eorum, quam ego obliuiscar.
但愿你们能像我忘记它们一样轻易地忘记它们。
§28.29.7itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo.
因此,就你们全体而言,如果你们对自己的过错感到悔悟,我已经得到了足够且绰绰有余的惩罚。
§28.29.8Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt; vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt.
阿尔比乌斯·卡莱努斯、阿特里乌斯·乌姆贝尔以及其他这场大逆不道叛乱的策划者,将用鲜血偿还他们所犯下的罪行;对你们来说,如果理智已经回归,他们受刑的场景不仅不应当是痛苦的,反而应当是令人高兴的:因为他们对任何人的图谋,都不如对你们的图谋那样充满敌意和仇恨。
” §28.29.9Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus.
” 他刚一说完,按照预先的准备,所有事物的恐怖顿时笼罩了人们的眼睛和耳朵。
§28.29.10exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; §28.29.11praeconis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur; deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant, ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem exaudiretur.
呈圆阵包围着集会的军队将剑敲击在盾牌上;听到了传令官呼唤在会议中被判刑者名字的声音;他们被剥光衣服拉到中间,与此同时,所有的刑具都被呈放出来;他们被绑在柱子上,用笞条抽打,并用斧头斩首,而由于在场的人因恐惧而极度麻木,以至于不仅听不到针对这残酷刑罚的任何激烈抗议,甚至连一声呻吟也听不到。
§28.29.12tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt, stipendiumque ad nomen singulis persolutum est.
随后,所有人被从中间拖走,场地被清理干净后,士兵们被指名召集,在军事护民官面前宣誓效忠普布利乌斯·西庇阿,并且军饷按人名向每个人全额发放。
hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.
在苏克罗开始的士兵叛乱就这样画上了句号并迎来了结局。